<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:93-97</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:93-97</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="93"><p><reg>an</reg> etiam scripsit oratu
					tuo? <reg>at</reg> vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem,
					Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C.
					Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non
					possent. <reg>his</reg> tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis
					productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti,
					praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam
					epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum
					dolorem? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="94"><p><milestone unit="para"/><reg>sed</reg> quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de
					Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis civitatis,
					de summa re publica taceo? quam vos universam in hoc iudicio vestris,
						<add>vestris</add> inquam, umeris, iudices, sustinetis. <reg>videtis</reg>
					quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur.
						<milestone n="38" unit="chapter"/>Cum alia multa certi homines, tum hoc vel
					maxime moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae
					optimo cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. <reg>gravia</reg>
					iudicia pro rei publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis.
						<reg>non</reg> putant satis conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum
					poenam optime meritos civis detruserint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="95"><p><reg>oppressus</reg> est C. Antonius. <reg>esto</reg>; habuit quandam ille
					infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus
					damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum
					audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum est.
						<reg>iusta</reg> Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per vos
					expetuntur. <reg>quam</reg> potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum
					coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare
					victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium
					saturaveritis?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="96"><p><reg>litemus</reg> igitur Lentulo,parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et
					summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus.
						<reg>nos</reg> iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis
					pericula comparantur. <reg>quae</reg> si per alios agerent, si denique per
					populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre
					possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites
					Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque
					virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus
					fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. <reg>etenim</reg> populi
					Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest
					populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines
					opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="97"><p><reg>qua</reg> re, si quis illuc me vocat, venio;populum Romanum disceptatorem
					non modo non recuso sed etiam deposco. <reg>vis</reg> absit, ferrum ac lapides
					removeantur, operae facessant, servitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me
					audierit, sit modo liber et civis, quin potius de praemiis meis quam de poena
					cogitandum putet. <milestone n="39" unit="chapter"/>O di immortales! quid hoc
					miserius? <reg>nos</reg> qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus,
					imperitae multitudinis iudicio confidimus, lectissimorum civium et amplissimorum
					sententias pertimescimus! </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>