<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.145-2.146</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.145-2.146</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="145" subtype="section"><p>
 Adrisit hic Crassus leniter
et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es; me
tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero,
in libertatem vindicabit.'</p><p>'Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est
finis,' inquit Antonius; 'quoniam intellegeretur non in
hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum
varietate, sed in generum causis atque naturis omnia
sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse
definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam
materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi
qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam
ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. 
</p></div><div type="textpart" n="146" subtype="section"><p>
Ea
vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem
videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse
videatur; ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur
—nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et
opinionem meam—hoc instrumentum causarum et generum
universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque
res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus
argumenta eruamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter
modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata
esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita
et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus
omnia ad omnem orationem inventa ducuntur, atque hoc
totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis
nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod
quaeras: 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>