<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.177-2.178</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.177-2.178</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="177" subtype="section"><p>
tractatio autem varia
esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur
similitudinis satietate: proponi oportet quid adferas
et qua re ita sit ostendere; ex eisdem illis locis interdum
concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non
proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum
fuerit, declarare; si cui quid simile dicas, prius ut simile
<del>dicas</del> confirmes, deinde quod agitur, adiungas; interpuncta
argumentorum plerumque occulas, ne quis ea
numerare possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse
videantur.
</p></div><div type="textpart" n="178" subtype="section"><p>
Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse
percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus: nihil est
enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is,
qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam
animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio
regatur: plura enim multo homines iudicant odio aut amore
aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe
aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam
veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici
formula aut legibus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>