<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.187-2.188</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.187-2.188</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="187" subtype="section"><p>
Si se dant et, ut ante dixi, sua
sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio
quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do;
sin est integer quietusque iudex, plus est operis; sunt enim
omnia dicendo excitanda, nihil adiuvante natura. Sed tantam
vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est
<quote rend="blockquote"><l>flexanima atque omnium regina rerum oratio,</l></quote>
ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare,
sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis
ac bonus, capere possit. 
</p></div><div type="textpart" n="188" subtype="section"><p>
Haec sunt illa, quae me ludens
Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere
diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullisque
aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego,
Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo: tanta
vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu,
digito denique isto tuo significari solet; tantum est flumen
gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae,
tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque
puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse
ardere videaris. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>