<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.197-2.198</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.197-2.198</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="197" subtype="section"><p>
Quamquam te
quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo
tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo
magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id
restinguendum vix conarer accedere? Habueras enim tu
omnia in causa superiora: vim, fugam, lapidationem, crudelitatem
tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu
in iudicium vocabas; deinde principem et senatus et civitatis,
M. Aemilium, lapide percussum esse constabat; vi pulsum
e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent
rogationi, nemo poterat negare. 
</p></div><div type="textpart" n="198" subtype="section"><p>
Accedebat ut haec tu
adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere;
ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum
civem et in hominis consularis calamitate crudelem
posse defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum
virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia
daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi
quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam
adhibuisse? Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos
meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>