<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.229-2.230</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.229-2.230</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="229" subtype="section"><p>
 Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,'
inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, <del>ullam</del>
negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis,
ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem
in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum
praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut
in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari;
in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri
videbuntur. 
</p></div><div type="textpart" n="230" subtype="section"><p>
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti
dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior
est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut
in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod
quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus
responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta
auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis
levandum quam contentione frangendum videretur.'
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>