<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.251-2.252</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.251-2.252</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="251" subtype="section"><p>
Atque hoc etiam animadvertendum
est, non esse omnia ridicula faceta. Quid
enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore,
vultu, <del>imitandis moribus,</del> voce, denique corpore ridetur
ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi
oratorem esse velim, sed ut mimum. Qua re primum genus
hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: morosum,
superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae
ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
</p></div><div type="textpart" n="252" subtype="section"><p>
Alterum genus est <add>in</add> imitatione admodum ridiculum, sed
nobis furtim tantum <add>uti</add> licet, si quando, et cursim; aliter
enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non
digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro
digna, sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot
rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut
in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo; nam
quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re
continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis
habet omnem leporem.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>