<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.257-2.258</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.257-2.258</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="257" subtype="section"><p>
illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam
interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum
convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper
Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic
illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia
verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur,
vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus,
ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui
tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:</p><quote rend="blockquote"><l>st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater,</l><l>tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam.</l></quote><p>Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud,
Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et
haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,</p><quote rend="blockquote"><l>sentin senem esse tactum triginta minis?</l></quote></div><div type="textpart" n="258" subtype="section"><p>
In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis,
cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse
gloriaretur: "agas asellum" et cetera; qua re ea quoque,
quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem
venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>