<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.279-2.280</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.279-2.280</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="279" subtype="section"><p>
digna visa sit." Me tamen hercule etiam illa valde
movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum
a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur;
in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium:</p><l>"quid ploras, pater?"</l><l>"Mirum ni cantem: condemnatus sum."</l><p>
Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac
lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat,
cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret
</p></div><div type="textpart" n="280" subtype="section"><p>
praeter arcam." Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut
ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat
hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum,
"quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum,
deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae
coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque
concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus,
cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius
tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse,
actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post
relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset,
exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?"
inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."</p><p>Ridentur etiam discrepantia: 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>