<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.291-2.292</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.291-2.292</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="291" subtype="section"><p>
Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus
quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam
cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua
nascuntur omnia. Ego enim cum ad causam sum adgressus
atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus,
cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum
conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi,
tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid
mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem
aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed,
quantum habeat, id refert; 
</p></div><div type="textpart" n="292" subtype="section"><p>
mea autem ratio haec esse in
dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem,
exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo
autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere
appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum
obruatur; et, si causa est in argumentis, firmissima
quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod
unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa
est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere
animos hominum potest, confero. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>