<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.329-2.330</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.329-2.330</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="329" subtype="section"><p>
Apertam
enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed
hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est
non esse obscurum in re narranda quam aut in principio
aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam
periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel
quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum
id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occaecat
orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius
dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in
causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis,
si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
</p></div><div type="textpart" n="330" subtype="section"><p>
Sed quando utendum sit aut non sit narratione,
id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid
gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi
si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae
suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter
persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud,
quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri
putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam
totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit,
quod omnis orationis reliquae fons est narratio.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>