<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.337-2.338</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.337-2.338</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="337" subtype="section"><p>
Ad consilium autem de re publica dandum
caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabiliter
nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus
quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una
fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est
populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis,
genus quoque dicendi grandius quoddam et inlustrius
esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis
admovenda est ad animorum motus non numquam aut
cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut
in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos,
saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia,
crudelitate revocandos. 
</p></div><div type="textpart" n="338" subtype="section"><p>
Fit autem ut, quia maxima quasi
oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad ornatius
dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim
quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis
canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse
non possit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>