<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.341-2.342</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.341-2.342</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="341" subtype="section"><p>
Nec illud tertium laudationum
genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis
nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera
et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet,
et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus,
totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis
legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam
utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus,
Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae
laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem
habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad
funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime
accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum aliquando,
non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni
Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut
nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus,
laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic
locus. 
</p></div><div type="textpart" n="342" subtype="section"><p>
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda,
alia laudanda: genus, forma, vires, opes, divitiae cetera<del>que</del>,
quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in
se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed
tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione
maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt
naturae et fortunae bona; in quibus est summa laus non
extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia,
non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut
opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed
bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>