<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.363-2.364</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.363-2.364</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="363" subtype="section"><p>
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem
et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei
comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem
et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi
posse. Sed tamen quidnam est <del>id</del> quod dixisti fore,
ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem
impulisset? Quae est enim alia causa, nisi quod
nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime
audierunt, morem gerere voluisti?'
</p></div><div type="textpart" n="364" subtype="section"><p>
 Tum ille 'adimere'
inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo
ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de
tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis
accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se <del>esse</del>
hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An
aetatem adferet? Quadriennio minor est. An se haec
nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsicivis
operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis
doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit:
etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui
despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se
posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui
similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob
rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse,
audiamus.'
</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>