<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:117-121</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:117-121</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="117" subtype="section"><p><reg>atque</reg> haec quidem de
argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum
genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis 
teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere
non posse; deinde singuli laudentur—quae autem essent

<pb n="p.3034"/>

laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo,
quia tamen saepe falsum est, posse<note>posse <hi rend="italics">P</hi>: potuisse <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> recte non credi; viro
bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque
etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non
esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque<note>cuiusque <hi rend="italics">codd.</hi>: huius <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>
rei locupletissimos tests, qui id, quod<note>quod <hi rend="italics">P</hi>: de quo <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> agatur, facillime<note>facile <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>
scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut
habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum ge-
nus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione
maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudias-
sent; </p></div><div type="textpart" n="118" subtype="section"><p><reg>de</reg> institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum 
hominum, apud quos etiam—id quod acerbissimum est—liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentis-
simorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis
quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae
facta me consule est, quaerendum putaverunt. Inridenda
etiam disputatio <del>est<note>est <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda
fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque
quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque
haec accusationis fere membra sunt. <milestone n="35" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="119" subtype="section"><p><reg>defensionis</reg> autem
primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas
aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi,
aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi
motus aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirma-
tione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut
opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum
non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini,
aut non se tam apertum<note>apertum <hi rend="italics">codd.</hi>: ineptum <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>, ut id susciperet, quod occultare
non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia
contemneret. </p></div><div type="textpart" n="120" subtype="section"><p><reg>consequentia</reg> autem diluet exponendo non 

<pb n="p.3035"/>

esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae
ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam
criminis, aut sibi<note>si sibi <hi rend="italics">vulg.</hi>: si <hi rend="italics">om. cod. f</hi>
                  </note> cum accusatore communia esse et<note>esse et <hi rend="italics">Sauppe</hi>: esse <hi rend="italics">P</hi>: essent <hi rend="italics">codd.
deft.</hi>
                  </note> pro periculo potius quam contra salutem valere debere; testiumque 
et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis
ex<note>ex <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet<note>refellet <hi rend="italics">vulg.</hi>: refelletur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>.
</p></div><div type="textpart" n="121" subtype="section"><p><reg>harum</reg> causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab
accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum
periculum excitabunturque animi, ut attendant. A reo autem 
querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et
accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur
animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur. Narratio autem accusatoris erit
quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis 
omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Defensori<note>defensoris <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>
aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum
ipsarum eventus erunt casusque narrandi. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>