<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:66-70</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:66-70</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><reg>tertio</reg> autem in genere, in quo quale sit 
quaeritur, aut de honestate aut de utilitate aut de aequitate
dicendum est. De honestate sic, ut honestumne sit pro
amico periculum aut invidiam subire. De utilitate autem
sic, ut sitne utile in re publica administranda versari. De
aequitate autem sic, ut sitne aequum amicos cognatis ante- 
ferre. Atque in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus. Non enim
simpliciter solum quaeritur quid honestum sit, quid utile,
quid aequum, sed etiam ex comparatione quid honestius,
quid utilius, quid aequius, atque etiam quid honestissimum, 
quid utilissimum, quid aequissimum; cuius generis illa
sunt, quae praestantissima sit dignitas vitae. Atque ea
quidem quae dixi cognitionis sunt omnia. </p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><reg>restant</reg> ac-
tionis: cuius alterum est praecipiendi genus, quod ad
rationem offici pertinet, ut quem ad modum sint colendi 
parentes; alterum autem ad sedandos animos et oratione
sanandos, ut in consolandis maeroribus, ut in iracundia
comprimenda aut in timore deleniendo aut in cupiditate
minuenda. Cui quidem generi contrarium est disputandi
genus ad eosdem illos animi motus, quod in amplificanda 
oratione saepe faciendum est, vel gignendos vel concitandos.
<milestone n="20" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><reg>atque</reg> haec fere est partitio consultationum. C. Cognovi,
sed quae sit ratio in his inveniendi et disponendi requiro.
P. Quid, tu<note>tu <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> aliamne<note>quidne <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> censes ac non<note>ac non <hi rend="italics">Stroebel</hi>: annon <hi rend="italics">P</hi>: et non <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> eandem quae est
exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum 
ducantur omnia? Conlocandi autem quae est exposita in
aliis ratio, eadem huc transferetur.</p><pb n="p.3020"/><p>C. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant. </p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p>P. Admodum. Et 
earum quidem forma duplex est: quarum altera delecta-
tionem sectatur aurium<note>altera ... aurium <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>, altera, ius<note>alterius <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> ut obtineat probet efficiat
quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud
superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse
potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad
laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vitu-
perandos. Genus enim nullum est orationis quod aut
uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut
in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque
versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione
versatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici.
</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>ex</reg> qua partitione tria genera causarum exstiterunt: unum, 
quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quam ob rem de
primo primum, si placet, disputemus. C. Mihi vero placet.</p><p><milestone n="21" unit="chapter"/>P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad 
bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum
valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et
laudandi et vituperandi. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>