<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:92-96</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:92-96</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><reg>sed</reg> apud homines bene 
institutos plurimum de laude et de honestate dicemus
maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in com-
muni hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin
apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta,
voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur
etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam
agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia
tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utili-
tatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur; </p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><reg>quid</reg> 
autem possit effici<note>possit effici necne possit <hi rend="italics">vulg.</hi>: effici necne
possit <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae
quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem
genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt,
aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque

<pb n="p.3027"/>

illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur
in eo genere, ut sine his confici non possit. </p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><reg>conficiens</reg>
autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad
aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis
generis varia est et saepe aut maior aut minor<del>, ut etiam 
ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur<note>ut... dicatur <hi rend="italics">om. P etc.</hi>
                     </note>
                  </del>
Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut
propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur
quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad
adsentiendum impellit animos. <milestone n="27" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam de utilitate 
iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto
genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo
loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum
earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent
possimus uti requirendum est. Neque solum<note>solum <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> ea sunt quae 
nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum
effici posse quae suademus erit<note>erit <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut 
efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis,
sed eisdem ex suasionis locis. </p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><reg>vterque</reg> vero ad augendum
habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut
veterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac 
necessaria saepe honestis vel haec illis anteferre. Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi
erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias
pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu for- 
tunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis
suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de

<pb n="p.3028"/>

periculo commonendi. Atque hi quidem perorationis sunt
loci. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>