<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:100-104</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:100-104</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>tum</reg> ego: 
Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem
propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in
mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel
optima esset<note>est... est <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> illo quidem tempore orationum omnium. Sed
nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus 
enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de
Persio reticuisset Gracchus, cum ei<note>ei <hi rend="italics">Gruter</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Fannius de Menelao
Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum Fannius
numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit
et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus 
non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius,
C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior.
</p></div><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p><reg>is</reg><note>durior. Is <hi rend="italics">vulg.</hi>: durioris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum
ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset—
cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se

<pb n="p.1030"/>

illud, sed maiori filiae detulisse—, is tamen instituto Laeli
Panaetium audiverat. Eius omnis in dicendo facultas
historia<note>historia <hi rend="italics">L</hi>: ex historia <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae
neque nimis est infans neque perfecte diserta. </p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>mucius</reg> 
autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de
pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in
numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor,
quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus,
iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.</p><p><milestone n="27" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><reg>vtinam</reg> in Ti. Graccho Gaioque Carbone talis mens ad 
rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad
bene dicendum fuit: profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus
accesserat, ab ipsa re publica est interfectus; alter propter
perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se
a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus
orator. </p></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>atque</reg> hoc memoria patrum teste dicimus<note>dicimus <hi rend="italics">vulg.</hi>: didicimus <hi rend="italics">BHMO2G2</hi>
                  </note>; nam 
et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis
splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas.
Fuit Gracchus<note>Gracchus <hi rend="italics">L</hi>: Ti. Gracchus <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> diligentia Corneliae matris a puero doctus et
Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e
Graecia magistros, in eis iam adulescens Diophanem Mytilenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum. Sed ei<note>ei <hi rend="italics">Lambinus</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
breve tempus ingeni augendi et declarandi fuit; </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>