<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:116-120</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:116-120</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="116" subtype="section"><p><reg>habemus</reg><note>Habemus <hi rend="italics">L</hi>: habeamus <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne
haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt.
Volo enim ut in scaena sic etiam<note>etiam <hi rend="italics">om. BHM, secl. Omnibonus</hi>
                  </note> in foro non eos modo
laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam
quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo
veritas, non molesta.</p><p><milestone n="31" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="117" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero 
fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero,
sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem<note>quidem <hi rend="italics">om. BHM</hi>
tribunatu <hi rend="italics">Schütz</hi>: triumviratu <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in tribunatu iudicaverit<note>iudicaverat <hi rend="italics">BHMG</hi>
                  </note>
contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem
augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed
ut<note>sed ut <hi rend="italics">L</hi>: et ut <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans
civis et fortis et in primis Graccho<note><hi rend="italics">C.</hi>Graccho <hi rend="italics">maluit</hi><hi rend="italics">Stangl</hi></note> molestus, quod indicat
Gracchi in eum oratio. Sunt<note>Sunt... disputando <hi rend="italics">secl. Simon</hi>
                  </note> etiam in Gracchum Tuberonis ;
is fuit<note>is fuit... disputando <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note> mediocris in dicendo, doctissimus in disputando<note>Sunt... disputando <hi rend="italics">secl. Simon</hi>
                  </note>.
Tum Brutus: </p></div><div type="textpart" n="118" subtype="section"><p><reg>quam</reg> hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi
in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene
verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes
reperiantur. Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo
Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam

<pb n="p.1035"/>

in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone
nullam video fuisse. </p></div><div type="textpart" n="119" subtype="section"><p><reg>et</reg> ego: Non, inquam, Brute, sine
causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura
consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex
non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad 
modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum
fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more
se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda,
Peripateticorum institutis<note>atque Academicorum inst. <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> commodius fingeretur oratio. </p></div><div type="textpart" n="120" subtype="section"><p><reg>quo</reg>
magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex 
vetere Academia<note>id est ... Academia <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                  </note>] philosophorum sectam secutus es, quorum
in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur
cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione<note>cons. ratione <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> dicendi<note>docendi <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note>
talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec 
sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior
est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo
Platone? </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>