<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:143-147</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:143-147</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="143" subtype="section"><p><reg>huic</reg> alii parem esse dicebant, alii anteponebant 
L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant,
neminem esse qui horum altero utro patrono cuiusquam
ingenium requireret. Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo
fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum
gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non
scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia
diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de
iure civili, cum de aequo et bono disputaretur<note>disputaretur <hi rend="italics">L</hi>: disputabatur <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note>, argumentorum et similitudinum copia. <milestone n="39" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="144" subtype="section"><p><reg>nam</reg> ut Antonius coniectura 
movenda aut sedanda suspicione aut excitanda<note>aut excitanda
<hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note> incredibilem 
vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idque cum
saepe alias turn apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est. </p></div><div type="textpart" n="145" subtype="section"><p><reg>ita</reg> enim multa tum contra scriptum pro aequo
et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in
iure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret
argumentorum exemplorumque copia; atque ita turn ab his
patronis aequalibus et iam<note>et iam <hi rend="italics">M</hi>: etiam <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> consularibus causa illa dicta est,
cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut
eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum
eloquentissimus Scaevola putaretur. Qui quidem cum
peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo
verum aut esset aut non esset, turn verbis erat ad rem
cum<note>cum <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> summa brevitate mirabiliter aptus. </p></div><div type="textpart" n="146" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re sit nobis 
orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere
mirabilis, sic ut<note>sic ut <hi rend="italics">GM</hi>: sicut <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> simile nihil viderim; in augendo, in
ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam

<pb n="p.1043"/>

admirandus orator. <milestone n="40" unit="chapter"/>
                  <reg>verum</reg> ad Crassum revertamur. Tum
Brutus: </p></div><div type="textpart" n="147" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> satis, inquit<note>inquit <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note>, mihi videbar habere<note>haberi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> cognitum
Scaevolam ex eis<note>his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio,
quo utebar<note>utebar <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
utebatur <hi rend="italics">L</hi>: utebamur <hi rend="italics">Gebhart</hi>: quo utebatur perfamiliariter (perquam familiariter <hi rend="italics">Eberhard</hi>) Scaevola, ut nosti <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen
ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi 
voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium
fuisse in nostra re publica. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>