<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:17-21</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:17-21</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero et exspectabo ea quae polliceris, nec 
exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris.
Mihi quoque, inquit Brutus, [et<note>et <hi rend="italics">secl. vulg.</hi>: <hi rend="italics">tuentur Fleckeisen et Friedrich</hi>
                  </note>] exspectanda sunt ea quae
Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius
procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo <hi rend="italics">se tuo</hi>
                  <note>incommodo se
tuo <hi rend="italics">Eberhard</hi>: incommodo <hi rend="italics">L</hi>: se incommodo tuo <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>
exacturum negat. <milestone n="5" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>at</reg> vero, inquam, tibi ego, Brute, non 
solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem,
cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re-
promittere istuc quidem ausim<note>ausim <hi rend="italics">G2</hi>: ausus sim <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. Nam hunc, qui negat, video
flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum
tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit,
Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus
esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum
animadverti paulo te hilariorem. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> quoniam hic quod 
mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes
ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit,
aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam
ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea

<pb n="p.1007"/>

accepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarum<note>ad rerum nostrarum <hi rend="italics">Lambinus</hi>: ad veterum annalium <hi rend="italics">Victor
Pisanus</hi>: ad rerum naturalium <hi rend="italics">L</hi>: ad veterum rerum nostrarum <hi rend="italics">vulg.</hi>:
ad v. r. nostratium <hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note> memo-
riam comprehendendam impulsi atque incensi sumus. Sed
illa, cum poteris; atque ut possis, rogo; </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> vero, inquit,
si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano in- 
cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam
et quales fuissent. Quem ego sermonem cum ad Brutum
tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire
se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus
esse vacuum. Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae 
coeperas et Bruto et mihi. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero, inquam, si potuero,
faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum
animum aut sane<note>sane <hi rend="italics">codd.</hi>: plane <hi rend="italics">Wetzel</hi>
                  </note>, si potes, libera.</p><p>Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo,
quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi 
atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me
audisse defensam. <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>scio</reg>, inquit, ab isto initio tractum esse
sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi<note>quasi sccl. <hi rend="italics">Stangl</hi>: graviter <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note> deflevisse iu-
diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et
saepe facio. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>