<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:185-189</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:185-189</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="185" subtype="section"><p><reg>tria</reg> sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint
efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur<note>dicetur <hi rend="italics">L</hi>: dicatur <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note>, ut
delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus
oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator
aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, 

<pb n="p.1054"/>

artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne,
ut ei qui audiunt<note>audiunt <hi rend="italics">L</hi>: audiant <hi rend="italics">Ernesti</hi>: audient <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note> ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu
et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam
de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo 
dissensio fuit. <milestone n="50" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="186" subtype="section"><p><reg>an</reg> censes, dum illi viguerunt quos ante 
dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum
fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac
civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret
aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam
suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret,
quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere,
proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim
ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.
</p></div><div type="textpart" n="187" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane<note>dixerit sane discipulo <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> frigenti ad 
populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut
solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute,
dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id
efficiatur intellegam. Credit eis<note>his <hi rend="italics">L, corr. vulg.</hi>
                  </note> quae dicuntur qui audit
oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: 
tu artifex quid quaeris amplius? </p></div><div type="textpart" n="188" subtype="section"><p><reg>delectatur</reg> audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun—
ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet
plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur<note>mitigatur
<hi rend="italics">Schütz</hi>: miratur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt
mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est
quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est<note>quod... probandum est <hi rend="italics">secl. Campe</hi>
                  </note>. Denique
hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit
populo cum doctis intellegentibusque dissensio<note>in quo ...dissensio <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="189" subtype="section"><p><reg>cum</reg> multi 
essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his

<pb n="p.1055"/>

excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis
probaretur? Quando autem dubium fuisset<note>fuisset <hi rend="italics">L</hi>: fuit <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> apud patres
nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium
optaret aut Crassum? Aderant<note>At erant <hi rend="italics">maluit Ernesti</hi>
                  </note> multi alii; tamen utrum de
his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, 
adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num
quis, cui<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quidem eligendi potestas esset, quemquam his
anteponebat? <milestone n="51" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>