<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:236-240</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:236-240</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="236" subtype="section"><p>M. Piso quidquid habuit, habuit ex 
disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis 
doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam
acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
Is laborem [quasi cursum<note>quasi cursum <hi rend="italics">secl.
Jahn</hi>
                  </note>] forensem diutius non tulit, quod
et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias,
quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque
respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque
fastidio. Is<note>is <hi rend="italics">L</hi>: itaque <hi rend="italics">Kayser</hi>: igitur <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> cum satis floruisset adulescens, minor haberi
est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam
laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in
cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
</p></div><div type="textpart" n="237" subtype="section"><p>P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum 
veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae
industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis
litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite,
non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius
parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat,
saepe<note>saepe <hi rend="italics">L</hi>: 
et saepe <hi rend="italics">Bake</hi>: saepeque <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum
defuerunt. </p></div><div type="textpart" n="238" subtype="section"><p>C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit 
patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si

<pb n="p.1071"/>

mores, si vultus denique non omnem commendationem
ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non
erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non
plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore;
at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio<note>accuratio <hi rend="italics">L</hi>: cura ac ratio <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>, ut 
non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim,
sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres.
Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in
privatis inlustriorem obtinebat locum. <milestone n="68" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="239" subtype="section"><p>C. deinde Piso
statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem 
tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione
multo etiam acutior quam erat videbatur. Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi<note>aui <hi rend="italics">vulg.</hi>: aut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat. Etiam
L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum 
prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis
Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi
gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad
bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus,
rem prudenter videbat; actio vero eius habebat et in voce 
magnum splendorem et in motu summam dignitatem.
</p></div><div type="textpart" n="240" subtype="section"><p>Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille
quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam
nos fortasse maior, summo studio discendi<note>discendi <hi rend="italics">Lambinus</hi>: dicendi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum: 
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum
studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non
satis commendabat orationem; in hac enim satis erat
copiae, in illa autem leporis parum. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>