<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:241-245</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:241-245</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="241" subtype="section"><p>Erat eius aequalis 
P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla
probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam

<pb n="p.1072"/>

causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus,
qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido
quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia
multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores,
nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et
iudicio dedisset. <milestone n="69" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="242" subtype="section"><p><reg>eodem</reg> tempore C. L. Caepasii fratres 
fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae—
stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito
genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem
praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo
acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat,
praebebat populo cum multa concursatione magnoque
clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi
quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum<note>multorum <hi rend="italics">secl. Gruter</hi>
                  </note> oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire. </p></div><div type="textpart" n="243" subtype="section"><p>His enim rebus 
infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio—
aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati,
etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt,
solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam
fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset,
illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.</p><p/></div><div type="textpart" n="244" subtype="section"><p>Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque 
iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque
ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem
necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus
conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria
quidem dignos<note>indignos <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> perpaucos, verum<note>verum <hi rend="italics">secl. Madvig</hi>
                  </note>
                  <note>videri <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> qui omnino nomen

<pb n="p.1073"/>

habuerint, non ita<note>ita <hi rend="italics">C</hi>: tam <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note> multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur. <milestone n="70" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="245" subtype="section"><p>T. Torquatus T. F. et doctus vir ex
Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis
solutus atque expeditus, cui<note>cui <hi rend="italics">L</hi>: qui <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> si vita suppeditavisset, sublato
ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis. Itaque studio huic non satis fecit,
officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in
sententia senatoria defuit. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>