<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:275-279</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:275-279</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="275" subtype="section"><p><reg>erant</reg> autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae
vocant Graeci <foreign xml:lang="grc">σχήματα,</foreign> quibus tamquam insignibus in
ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR
autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id<note>id <hi rend="italics">Corradus</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ubi esset videbat. <milestone n="80" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="276" subtype="section"><p><reg>accedebat</reg> ordo rerum 
plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et
sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil
est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis

<pb n="p.1083"/>

paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere
deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe
tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum
qui audirent devinciret<note>devinceret <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">corr. M2G2</hi>
                  </note> voluptate; aberat tertia illa laus,
qua permoveret atque<note>atque <hi rend="italics">FOG</hi>: et <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> incitaret animos, quam plurimum 
pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive
consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset
ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod
natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive
quod non nosset<note>nosset <hi rend="italics">Friedrich</hi>: posset <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, 
afuit; si opus erat, defuit. </p></div><div type="textpart" n="277" subtype="section"><p><reg>quin</reg> etiam memini, cum in
accusatibne sua Q. Gallio crimini<note>crimini <hi rend="italics">vulg.</hi>: crimine <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem
deferre<note>differe <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">corr. M2</hi>
                  </note> diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus,
quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis<note>insidias mortis <hi rend="italics">maluit Kayser</hi>
                  </note>
se comperisse manifesto et<note>comperisse m. et <hi rend="italics">sed. Eberhard</hi>
                  </note> manu tenere diceret, tam solute
egisset, tam leniter, tam oscitanter. 'Tu istuc, </p></div><div type="textpart" n="278" subtype="section"><p>M. Calidi, 
nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ista eloquentia<note>summa <hi rend="italics">Martha</hi>
praesertim ista eloquentia: cum <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>
alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas<note>soleas <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
soles <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
tuum neglegeres ? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam
ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla
perturbatio animi, nulla corporis, non frons<note>non frons <hi rend="italics">Quintil.</hi> xi. 3. 123: frons non L</note> percussa, non 
femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque<note>abest <hi rend="italics">Quintil.</hi>
                  </note>
tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto
loco vix tenebamus.' Sic nos summi oratoris vel sanitate
vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.

<pb n="p.1084"/>

               </p></div><div type="textpart" n="279" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas 
fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus
oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos
audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui
hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?
<milestone n="81" unit="chapter"/>
                  <reg>sit</reg> sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus 
restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id
etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda
mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium,
qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem
consecuti.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>