<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:280-285</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:280-285</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="280" subtype="section"><p>C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum 
arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem
alter [quod verisimile dixisset<note>[quod ver. dixisset] <hi rend="italics">secl. Ldimbinus</hi>
                  </note>] ita facile soluteque verbis
volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius.
Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit
admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus,
studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat,
honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est,
inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo,
inquam. </p></div><div type="textpart" n="281" subtype="section"><p><reg>cum</reg> honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui
suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus
videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis
civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen
honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire
voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut
pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri<note>ut reliqui clariores
viri <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>: ut reliqui maiores, clari viri <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note>. Quae quidem
etiam cum P. Crasso M. F., <hi rend="italics">cum</hi>
                  <note>cum
<hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> initio aetatis ad amicitiam

<pb n="p.1085"/>

se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum
vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse
282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat
enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque<note>perfecte litteratus <hi rend="italics">Stangl</hi>: <hi rend="italics">notavit lacunam Jahn</hi>
                  </note>
eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non 
inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse
videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque
absorbuit aestus quidam insolitae<note>insolitae <hi rend="italics">L</hi>: non insolitae <hi rend="italics">edd. vett.</hi>: <hi rend="italics">insitae Campe</hi>
                  </note> adulescentibus gloriae;
qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem
se statim esse cupiebat, cui muneri<note>muneri
<hi rend="italics">vulg.</hi>: munere <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> mos maiorum<note>maiorum <hi rend="italics">vulg.</hi>: malorum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aetatem 
certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu,
dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum
transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in
ventus est dissimillimus. <milestone n="82" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="283" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ad Calvum—is enim nobis
erat propositus—revertamur; qui orator fuit<note>fuit
<hi rend="italics">Corradus</hi>: fuisset <hi rend="italics">L</hi>: fuisset †<hi rend="italics">Friedrich</hi>: cum fuisset <hi rend="italics">Schütz</hi>: cum
esset <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note> cum litteris 
eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn
scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in
se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum
colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat<note>dependebat <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">corr. F2O2 al.</hi>
                  </note>. Itaque eius 
oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, <hi rend="italics">a</hi>
                  <note>a <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> multitudine autem et a foro, cui nata
eloquentia est, devorabatur.</p><p/></div><div type="textpart" n="284" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici
oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de
industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et
ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis
eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice
putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In-

<pb n="p.1086"/>

sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam
orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium
debet oratorum eadem esse sententia. </p></div><div type="textpart" n="285" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum
urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte
dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia <hi rend="italics">aliis</hi>
                  <note>aliis <hi rend="italics">add. Bake</hi>
                  </note> meliora, videat
ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem<note>et vim et varietatem <hi rend="italics">secl. E. V. Eberhard</hi>
                  </note>
Atticorum. 'Atticos,' inquit, '<hi rend="italics">volo</hi> imitari.' Quos? nec
enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam
Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam
horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si
aliquem<note>si aliquem <hi rend="italics">vulg.</hi>: sed aliquem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>: ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui
potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud
etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit.
Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae
videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides,
quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.</p><p><milestone n="83" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>