<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:286-290</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:286-290</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="286" subtype="section"><p><reg>et</reg> quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter
se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari
Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis
filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam
quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico
quam oratorio genere perscripsit. Atque<note>atque <hi rend="italics">scripsi</hi>: at <hi rend="italics">L</hi>: ac
<hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> Charisi vult
Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros
illos prae se paene agrestis putet. </p></div><div type="textpart" n="287" subtype="section"><p><reg>at</reg> quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur,
concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.'
Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare
potest? Hos imitamur.<note>imitamur <hi rend="italics">G</hi>: imitatur <hi rend="italics">H</hi>: imitantur <hi rend="italics">FOBM2</hi>
                  </note>' Quo modo, qui<note>quo quo modo <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> sunt et inter se

<pb n="p.1087"/>

dissimiles et aliorum? 'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.'
Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium
iudiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuit—multae enim sunt—eas ego.laudare soleo; imitari
neque possim si velim, nec velim fortasse si possim. Vt
si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut
proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut
Opimium aut Anicium consulem quaerat—'atqui hae notae 
sunt optimae,<note>optimae <hi rend="italics">vulg.</hi>: optime <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>' credo; sed nimia vetustas nec habet eam
quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis—
</p></div><div type="textpart" n="288" subtype="section"><p><reg>num</reg> igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi
hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de 
musto ac<note>musto ac <hi rend="italics">secl. Ellendt</hi>: de lacu
ac musto <hi rend="italics">Martha</hi>: de musti lacu <hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note> lacu fervidam orationem fugiendam nec illam
praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam
notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius
fuisset, multo maturior fuisset et mitior. <milestone n="84" unit="chapter"/>'<reg>demosthenem</reg>
igitur imitemur.' O di boni; quid, quaeso<note>quaeso <hi rend="italics">vulg.</hi>: quasi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, nos aliud agimus aut quid aliud optamus? At non adsequimur. Isti
enim videlicet Attici nostri quod volunt adsequuntur. </p></div><div type="textpart" n="289" subtype="section"><p><reg>ne</reg>
illud quidem intellegunt, non modo ita<note>ita <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> memoriae proditum
esse sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus
esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent. 
At cum isti Attici dicunt, non modo a corona, quod est
ipsum miserabile, sed etiam ab advocatis relinquuntur.
Qua re si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane
Attici; sed in comitium veniant, ad stantem iudicem
dicant: subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant. 
</p></div><div type="textpart" n="290" subtype="section"><p><reg>volo</reg> hoc oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse

<pb n="p.1088"/>

dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal,
gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona
multiplex, iudex erectus; cum surgat is qui dicturus sit,
significetur a corona silentium, deinde crebrae assensiones,
multae admirationes; risus cum velit, cum velit fletus: 
ut qui haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at
placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat. Haec
cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle
audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem
Demosthene maxime. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>