<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:296-300</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:296-300</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="296" subtype="section"><p><reg>carbonem</reg> in summis oratoribus habitum 
scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo
iam<note>quo iam
<hi rend="italics">Jahn</hi>: quoniam <hi rend="italics">L</hi>: quo <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> nihil est melius, id laudari<note>laudari <hi rend="italics">vulg.</hi>: laudare <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, qualecumque est, solet.
Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus
iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine
controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De
horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto
modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu
suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi
adsentari putes. </p></div><div type="textpart" n="297" subtype="section"><p><reg>omitto</reg> igitur quae de his ipsis, quae de 
Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi
enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu
videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios
omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in
oratorum numerum referrentur. <milestone n="87" unit="chapter"/>
                  <reg>haec</reg> cum ille dixisset: 
Longi sermonis initium pepulisti<note>pepulisti <hi rend="italics">vulg.</hi>: depulisti <hi rend="italics">L</hi>: detullsti <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note>, inquam, Attice, remque
commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus
differamus. </p></div><div type="textpart" n="298" subtype="section"><p><reg>volvendi</reg> enim sunt libri cum aliorum tum 
in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi
eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et
colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo,
ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut<note>[ut] arbitror <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> arbitror,
neminem. Nam in hoc <foreign xml:lang="grc">εἴρωνα</foreign>
                  <note><foreign xml:lang="grc">εἴρωνα</foreign> me duxeris <hi rend="italics">Baehrens</hi>: yroniam eduxeris
<hi rend="italics">L</hi>: ironiam duxeris <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note> me duxeris esse, quod earn
orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tute<note>tute <hi rend="italics">Stangl</hi>: ut <hi rend="italics">H</hi>: ut tu <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>
melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius

<pb n="p.1091"/>

imitaremur non habebamus. </p></div><div type="textpart" n="299" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem plures a nobis
nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam
pauci digni nomine evaderent. Quare <foreign xml:lang="grc">εἴρωνα</foreign>
                  <note><foreign xml:lang="grc">εἴρωνα</foreign><hi rend="italics">vulg.</hi>: ironia <hi rend="italics">L</hi></note> me, ne si
Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, 
existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non
alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in
Socrate. </p></div><div type="textpart" n="300" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me
intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam,
Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo 
licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.</p><p><milestone n="88" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>