<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:37-41</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:37-41</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>phalereus</reg> enim successit eis seni-
bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium,
sed non tam armis institutus quam palaestra<note>palaestrae <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>. Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces- 
serat enim in solem et pulverem, non ut e militari taberna-
culo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p><reg>hic</reg> primus inflexit orationem et eam mollem teneramque
reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis;
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri-
ngeret, [et<note>et <hi rend="italics">secl. Manutius</hi>
                  </note>] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non,
quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus
esset auditus.</p><p><milestone n="10" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>videsne</reg> igitur vel<note>vel <hi rend="italics">Heusinger</hi>: ut <hi rend="italics">L</hi>: Brute <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta 
sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem
ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas
est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes
debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, 
tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma

<pb n="p.1012"/>

ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim
magnam semper oratio. </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>neque</reg> enim iam Troicis tempori- 
bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et
Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi-
tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae<note>eloquentiae <hi rend="italics">G2</hi>: eloquentia <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; neque ipse
poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator<note>ipse poeta hic tam idem
... orator <hi rend="italics">L</hi>: ipsi poetae hic iam idem ... oratori <hi rend="italics">Martha</hi>: idem <hi rend="italics">secl.</hi>
                     <hi rend="italics">Eberhard</hi>: interdum <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>: identidem <hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note>
fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis
multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem
Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum
astricta legibus. </p></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><reg>sed</reg> studium eius generis maiorque vis 
agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc<note>denique hunc <hi rend="italics">L</hi>: demum. Hunc <hi rend="italics">Bake</hi>: demum. quem <hi rend="italics">Simon</hi>
                  </note> proximo saeculo
Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut
apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante
iam Graecia<note>Graeca <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                  </note>, nostra autem civitate non ita pridem dominatu
regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum,
cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum; </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>