<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:42-46</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:42-46</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p><reg>si</reg> 
quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati
pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae
suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est<note>est apud te <hi rend="italics">BGHM</hi>
                  </note>, Attice, de
Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens : <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <reg>tuo</reg> vero, inquit, arbitratu; quoniam
quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut
aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio-
lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo 
loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum
<hi rend="italics">morbo</hi>
                  <note>morbo <hi rend="italics">addidit Teuffel, ducente Thucydide </hi>i. 138</note> mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit<note>addidit <hi rend="italics">FOG</hi>: addiditque <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.1013"/>

fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc
isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem
patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem
rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris
nullam praebebat materiem ad ornatum<note>ornandum <hi rend="italics">maluit Lambinus</hi>
                  </note>. Qua re quoniam 
tibi ita quadrat, omnia fuisse <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. ed. Rom.</hi>
                  </note> Themistocle<note>Themistocli <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> paria et Corio-
lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam
hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>sit</reg>
sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac
historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum 
auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere
Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit
doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen
ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- 
que facile traduxerat<note>perduxerat <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note>. Huius suavitate maxime hilaratae
Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius-
dem vim dicendi terroremque timuerunt. <milestone n="12" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>haec</reg> igitur aetas
prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim
in constituentibus rem publicam nec in<note>nec in <hi rend="italics">FO2</hi>: nec <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">bis</hi>)</note> bella gerentibus 
nec in<note>nec in <hi rend="italics">FO2</hi>: nec <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">bis</hi>)</note> impeditis ac regum dominatione devinctis nasci
cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et
iam<note>et iam <hi rend="italics">F2</hi>: etiam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo-
quentia. </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia<note>Sicilia <hi rend="italics">G</hi>: Siciliam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, 
tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia
†natura<note>et controversia natura <hi rend="italics">L</hi>: et controversa in ea iura <hi rend="italics">Madvig</hi>: et controversia nata <hi rend="italics">Peter</hi>: et controversiis nata <hi rend="italics">Jacobs</hi>: et c. matura <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note>, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam
conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte,
sed accurate tamen et descripte<note>descripte <hi rend="italics">Schmitz</hi>: de scripto <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> plerosque dicere—; scriptas-

<pb n="p.1014"/>

que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa-
tiones, qui<note>qui <hi rend="italics">Eberhard</hi>: quae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nunc communes appellantur loci; </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>