<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:52-56</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:52-56</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>sed</reg>
de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint<note>fuerunt <hi rend="italics">GBHM</hi>
                  </note> non
necessaria.</p><p>Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint 
non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum
non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus
intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
<milestone n="14" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>quis</reg> enim putet aut<note>aut <hi rend="italics">secl. Piderit</hi>
                  </note> celeritatem ingeni L. Bruto<note>ingenii aut eloquentiam <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> illi nobili- 
tatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex
oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui
summam prudentiam simulatione stultitiae texerit<note>texerit aut eloquentiam <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note>; qui<note>qui <hi rend="italics">G2</hi>: quae <hi rend="italics">F</hi>: que <hi rend="italics">O2 vetus</hi>:
quem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis 
legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium
abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret:
quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum.
</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>videmus</reg> item paucis annis post reges exactos, cum plebes
prope ripam Anionis<note>Anionis <hi rend="italics">G2</hi>: Anienis <hi rend="italics">O1G1</hi>: Aneonis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> ad tertium miliarium consedisset

<pb n="p.1016"/>

eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset,
M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique
ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum
ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne
L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse
dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres
incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit. </p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>possumus</reg> 
Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam
inclinatum<note>inclinantem <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri-
cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus
orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis
longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium<note>M'. <hi rend="italics">Lambinus</hi>: M. <hi rend="italics">L et sic ubique</hi>
                  </note>,
quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto
homine comitia contra leges habente, cum de plebe con-
sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
quod fuit<note>fuit <hi rend="italics">vulg.</hi>: fuerit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> permagnum nondum lege Maenia lata. </p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>licet</reg> 
aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum
consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum
laena<note>laena <hi rend="italics">BH</hi> 
                     <hi rend="italics">superscripta</hi> veste</note> faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra
patres concitatione et seditione<note>et seditione <hi rend="italics">secl. Ellendt</hi>
                  </note> nuntiata, ut erat laena
amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse
aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil
sane mihi<note>mihi sane nihil <hi rend="italics">B1HM</hi>
                  </note> legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad
suspicandum. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>