<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:68-74</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:68-74</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cur nolunt Catones<note>Catones <hi rend="italics">vulg.</hi>: Catonis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>? Attico genere

<pb n="p.1020"/>

dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque
utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem!
Gratum est tamen quod volunt.<note>gratum ... volunt <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>—Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior
est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim
tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et
adde numeros et <hi rend="italics">ut</hi>
                  <note>ut <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> aptior sit oratio, ipsa verba compone et
quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni. </p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>ornari</reg> orationem 
Graeci putant, si verborum immutationibus utantur<note>utamur <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>, quos
appellant <foreign xml:lang="grc">τρόπους,</foreign> et sententiarum orationisque formis, quae
vocant <foreign xml:lang="grc">σχήματα</foreign>: non veri simile est quam sit in utroque
genere et creber et<note>creber et <hi rend="italics">F2M2</hi>: creberet <hi rend="italics">M1</hi>:
crebere <hi rend="italics">F1G</hi>: crebre <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> distinctus Cato. <milestone n="18" unit="chapter"/>
                  <reg>nec</reg> vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse
aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem
lectione quod sit antiquius<note>quippe... antiquius <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. Sed maiore honore in<note>maiore in honore <hi rend="italics">Sauppe</hi>
                  </note> omnibus artibus quam in hac una arte<note>arte <hi rend="italics">secl. vulg.</hi>
                  </note> dicendi versatur<note>observatur <hi rend="italics">Bährens</hi>
                  </note> antiquitas.
<milestone n="70" unit="chapter"/>
                  <reg>quis</reg> enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri—
tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora
quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta,
iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora
etiam<note>etiam <hi rend="italics">FO om. vulg.</hi>
                  </note> Polycliti et iam<note>et iam <hi rend="italics">O2 al</hi>: etiam <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> plane perfecta, ut mihi quidem videri
solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus
quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus;
at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta
sunt omnia. <milestone n="71" unit="chapter"/>
                  <reg>et</reg> nescio an reliquis in rebus omnibus idem 
eveniat: nihil est enim simul et inventum et perfectum;

<pb n="p.1021"/>

nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod
ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in
Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri
veteres versus ubi sunt?
<quote rend="blockquote"><l>quos olim Fauni vatesque canebant,</l><l>cum neque Musarum scopulos ....<note>quisquam superarat <hi rend="italics">add. Victories</hi>
                        </note>
                     </l><l>nec <hi rend="italics">doctis </hi>dictis<note>doctis dictis <hi rend="italics">Bergk</hi>: dicti <hi rend="italics">L</hi>
                        </note> studiosus quisquam erat ante hunc</l></quote>
ait ipse de se<note>de se Ennius <hi rend="italics">Bake, codices deteriores secutus</hi>
                  </note> nec mentitur in gloriando: sic enim<note>sic in <hi rend="italics">L</hi>: sic [<hi rend="italics">ut</hi>]
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> sese res
habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod
Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum 
legantur. </p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><reg>atqui</reg> hic Livius [qui<note>qui <hi rend="italics">secl Schütz</hi>
                  </note>] primus fabulam C. Claudio
Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso
ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem<note>conditam autem <hi rend="italics">FO</hi>: autem
conditam <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos
sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum 
controversia. Accius autem a Q. Maximo' quintum consule<note>consule <hi rend="italics">M2G2</hi>: cos. <hi rend="italics">F</hi>: consulem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> captum<note>captum <hi rend="italics">vulg.</hi>: capta <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Tarento scripsit Livium annis <num>xxx</num> post quam
eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis
commentariis invenimus, </p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>docuisse</reg> autem fabulam annis
post <num>xi</num> C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis<note>Iuventatis <hi rend="italics">corr. Victorius</hi>: lucutatis
<hi rend="italics">FOG</hi>: luctantis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus
error Acci fuit, ut his consulibus <num>xl</num>
                  <note><num>xxx</num><hi rend="italics">BHMG</hi></note> annos natus Ennius
fuerit: quoi<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quod <hi rend="italics">L</hi>
fuerit <hi rend="italics">Madvig</hi>: fuit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto
is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant
ante hos consules, et Plautus et Naevius. <milestone n="19" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>haec</reg> si minus 
apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me
inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora
persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista

<pb n="p.1022"/>

quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus<note>oratorum... aetatibus <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>, istam diligentiam esse
accommodatam puto. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>