<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:75-79</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:75-79</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>recte</reg>, inquam, Brute, intellegis. 
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis
ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum
reliquit Cato! Tamen<note>tamen <hi rend="italics">L</hi>: ita me
<hi rend="italics">Weidner</hi>: nam Naevi <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> illius, quem in vatibus et Faunis
adnumerat<note>enumerat <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> Ennius, bellum<note>bellum <hi rend="italics">codd. det.</hi>: bello <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Punicum quasi Myronis opus
delectat. </p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>sit</reg> Ennius sane, ut est certe, perfectior; qui si 
illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens
primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed
ipse dicit cur id faciat. 'Scripsere,' inquit, 'alii rem vorsibus'—et luculente quidem scripserunt, etiam si minus
quam tu polite. Nec vero tibi aliter videri debet, qui
a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.</p><p/></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>cum</reg> hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius 
C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus,
qui<note>is qui <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> cum superiore Africano consul fuit. Ipsum Scipionem
accepimus non infantem fuisse. Filius quidem eius, is qui
hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore
valuisset, in primis habitus esset disertus; indicant cum
oratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime. <milestone n="20" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>numeroque</reg> eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem 
civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus.
De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime
omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus
atque elegans. Iam enim erat unctior<note>vinctior <hi rend="italics">Peter</hi>
                  </note> quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam hoc praetore ludos Apollini

<pb n="p.1023"/>

faciente cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Marcio Cn.
Servilio consulibus mortem obiit Ennius. </p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><reg>erat</reg> isdem
temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor
fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem
cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. 
etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus,
qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem
aiunt, illius qui sacra acceperit<note>accepit <hi rend="italics">maluit Schütz, qui et</hi> Idaeae matris sacra <hi rend="italics">habet</hi>
                  </note> filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem
M. F. iam patrio<note>patrio <hi rend="italics">vulg.</hi>: patre <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> institute deditum studio litterarum—qui 
etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir<note>triumvir <hi rend="italics">vulg.</hi>: tresvir <hi rend="italics">Eberhard</hi>:
triumvirum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> coloniam deduxisset—
et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse; </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>