<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:101-105</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:101-105</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p><reg>ne</reg> fuerit<note>ne fuerit <hi rend="italics">L</hi>: ne dūtu fueris <hi rend="italics">A</hi>: ne dum tu videris <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ne dum tu videris, ne fuerit <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>. Ego enim quid desiderem,
non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis
de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non
cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem
quaero neque quicquam mortale et caducum, sed
illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil
est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis
videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud
iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate,
magna graviter dicere.
</p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>tota</reg> mihi causa pro Caecina de
verbis interdicti<note>de verbis interdicti <hi rend="italics">L</hi>: re vera <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> fuit: res involutas definiendo explicavimus,
ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus.
Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione
ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae
maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea
omni<note>in ea omni <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ibi omni <hi rend="italics">Stangl</hi>: in omni <hi rend="italics">L</hi>: in eo <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> genere amplificationis exarsimus.
</p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><reg>at</reg> haec interdum
temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis
septem libris non reperitur genus? quod in Habiti<note>Habiti <hi rend="italics">AL</hi>: Aviti <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>? quod
in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae
exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel<note>accusarentur vel opes <hi rend="italics">A</hi>: arbitrarer <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ipsi<note>arbitrarer vel ipsi <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note>
possent legere<note>posse eligere <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> qui quaererent. Nulla est enim ullo in
genere laus <del>oratoris<note>oratoris <hi rend="italics">om. A ml</hi>: oratoria <hi rend="italics">Bentley</hi>
                     </note>
                  </del> cuius in nostris orationibus non sit
aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.
</p></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>non</reg> adsequimur; at quid sequi<note>sequi <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: siqui <hi rend="italics">A</hi>: si qui <hi rend="italics">F</hi>: si quid <hi rend="italics">OPM</hi>: at quid deceat <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> deceat videmus.

<pb n="p.2032"/>

Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum
abest ut nostra miremur, et<note>et <hi rend="italics">A, secl. Stangl</hi>: ut <hi rend="italics">L</hi>: etiam <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> usque eo difficiles ac morosi
sumus, ut nobis<note>nobis interdum <hi rend="italics">Schütz, coll. Quintil.</hi> x. 1. 24, xii. 1. 22</note> non satis faciat ipse Demosthenes; qui
quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi,
tamen non semper implet auris meas; ita sunt
avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque
desiderant.
<milestone n="30" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="105" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, quoniam<note>quod iam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et hunc tu oratorem cum
eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum
diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et
tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa
perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque
modo causa postulet dicere. Nam<note>Nam <hi rend="italics">A</hi>: Sed <hi rend="italics">L</hi>: et <hi rend="italics">A</hi>: nam et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ille magnus et
successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis;
nos minus<note>minus <hi rend="italics">A</hi>: nimis <hi rend="italics">Manutius</hi>: non minus <hi rend="italics">vulg., om. L</hi>
                  </note>. Magnum fecissemus, si quidem potuissemus
quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait
Antonius, auditus eloquens nemo erat.
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>