<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:106-110</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:106-110</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p><reg>atqui</reg> si Antonio
Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam
Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius;
nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non
multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus
apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius
multiplicis et aequabiliter<note>aequaliter <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> in omnia genera fusae orationis
auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque
eramus<note>eramus <hi rend="italics">L</hi>: oramus (<hi rend="italics">superscripto</hi> ba) <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis
<del>dicendi<note>dicendi <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> audiendi incredibilia studia convertimus.
</p></div><div type="textpart" n="107" subtype="section"><p><reg>quantis</reg>
illa clamoribus adulescentuli diximus <del>de supplicio parricidarum<note>de...parricidarum <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del>,
quae nequaquam satis defervisse<note>fatis deperiisse <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> post aliquanto
sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus
vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus<note>fluctuantibus <hi rend="italics">codd. or. Rosc.</hi>: eluctantibus <hi rend="italics">A</hi>: fluctibus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, litus eiectis? <reg>ita</reg>

                  <pb n="p.2033"/>

vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non
queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant;
ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo
eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et
quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non
tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab
hac etiam indole iam illa matura: <reg>vxor</reg> generi, noverca
filii, filiae paelex.
</p></div><div type="textpart" n="108" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero hic erat unus ardor in nobis
ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa <del>pro Roscio<note>pro Roscio <hi rend="italics">seel. Bake, coll. Quintil.</hi> xii. 1. 20</note>
                  </del>
iuvenilis<note>in iuvenali <hi rend="italics">Schütz</hi>: ex iuvenali <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam
paulo hilariora, ut<note>ut <hi rend="italics">Lambinus</hi>: at <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> pro Habito, pro Cornelio compluresque
aliae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem
otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam
habent quam probo varietatem.
<milestone n="31" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="109" subtype="section"><p><reg>an</reg> ego Homero, Ennio,
reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus
locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent,
non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent:
ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem?
<reg>sed</reg> quid poetas divino ingenio profero? <reg>histriones</reg>
eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse
praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis
faciebant, cum tamen<note>tamen <hi rend="italics">AL</hi>: tamquam <hi rend="italics">Peter</hi>
                  </note> in suis versarentur, sed et comoedum
in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere
vidimus: ego non elaborem?
</p></div><div type="textpart" n="110" subtype="section"><p><reg>cum</reg> dico me, te, Brute,
dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod
futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages?
aut aliquod causarum genus repudiabis? aut in isdem
causis perpetuum et<note>et <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> eundem spiritum sine ulla commutatione
obtinebis? <reg>demosthenes</reg> quidem, cuius nuper inter
imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad
te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil

<pb n="p.2034"/>

Lysiae subtilitate<note>subtilitati <hi rend="italics">AP2</hi>
                  </note> cedit, nihil argutiis et acumine<note>acumini <hi rend="italics">FPO</hi>
                  </note> Hyperidi<note>Hyperidis <hi rend="italics">FP</hi>: Hypericlis <hi rend="italics">O</hi>
                  </note>,
nil levitate Aeschini et splendore verborum.
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>