<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:136-140</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:136-140</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="136" subtype="section"><p><reg>sed</reg> sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia
frequentissime Demosthenes utitur<note>utitur <hi rend="italics">A</hi>: utatur <hi rend="italics">L et codd. Quint. BM</hi>
                  </note>, sunt qui putent<note>putent <hi rend="italics">A</hi>: putant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> idcirco
eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus
fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae
dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi<note>nisi <hi rend="italics">A Quint.</hi>: nisi quam aut <hi rend="italics">L</hi>: nisi aut <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> omnis aut certe
plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum
tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut
exemplis? <reg>tantum</reg> modo notetur locus.
<milestone n="40" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="137" subtype="section"><p><reg>sic</reg> igitur dicet
ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem
et<note>eadem et <hi rend="italics">Quint.</hi>: eandem et <hi rend="italics">A</hi>: eadem ut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> una in re<note>una in re <hi rend="italics">vulg.</hi>: in una re <hi rend="italics">Quint.</hi>: unam rem <hi rend="italics">A</hi>: unam in rem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> haereat in eademque commoretur sententia<note>in eademque commoretur sententia <hi rend="italics">Quint.</hi>: et in eandem commoretur sententiam <hi rend="italics">L</hi>: in eadem commoreturque sententia <hi rend="italics">A</hi> (<hi rend="italics">Iul. Vict.</hi> p. 433)</note>;
saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet
a proposito deflectatque sententiam; ut proponat
quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat;

<pb n="p.2043"/>

ut se ipse revocet; ut quod dixit<note>dixit <hi rend="italics">AL</hi>: dixerit <hi rend="italics">Quintil.</hi>
                  </note> iteret; ut argumentum
ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi
ad interrogata sibi ipse<note>quasi et sibi ipse <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> respondeat; ut contra ac<note>ac <hi rend="italics">L</hi>: ut <hi rend="italics">A</hi>: et <hi rend="italics">Quint.</hi>
                  </note> dicat accipi
et sentiri velit; ut addubitet ecquid potius aut quo modo
dicat; ut dividat in partis; ut aliquid relinquat ac neglegat;
ut ante praemuniat; ut in eo ipso in quo reprehendatur
culpam in adversarium conferat;
</p></div><div type="textpart" n="138" subtype="section"><p>ut saepe cum eis qui
audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet;
ut hominum sermones moresque describat; ut muta
quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat
animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante
occupet quod videatur<note>uideatur <hi rend="italics">Quintil.</hi> (<hi rend="italics">codd. AM</hi>): videat <hi rend="italics">L</hi>: putet <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> opponi; ut comparet similitudines;
ut utatur<note>ut utatur <hi rend="italics">Quint.</hi> (<hi rend="italics">cod. A</hi>): utatur <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem
coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet
quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur
etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet,
ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum<note>ut a p.... aliquantum <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>; ut optet,
ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicet<note>dicet <hi rend="italics">L</hi>: dicit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> familiaris.
</p></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><p><reg>atque</reg>
alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur<note>sequetur <hi rend="italics">A Quint.</hi>: sequatur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>: brevitatem, si
res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe
supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior
quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque
imitatio.
<milestone n="41" unit="chapter"/>
                  <reg>hoc</reg> in genere—nam quasi silvam vides—omnis
eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
</p><p/></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad
eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo
cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant<note>movebant <hi rend="italics">A</hi>: non movebant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur
perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non
invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam

<pb n="p.2044"/>

laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius
meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo
Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam
multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me
M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum
et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta
petenti satis facere voluissem.
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>