<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:151-155</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:151-155</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="151" subtype="section"><p><reg>in</reg> quo quidam etiam Theopompum reprehendunt,
quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister
eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem
haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus
qui <foreign xml:lang="grc">διάλογοι</foreign> dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum
fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis
laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae
sic<note>quae ... sit <hi rend="italics">non male secl. Bake</hi>
                  </note> probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari
necesse sit. In ea est crebra ista vocalium<note>vocalium <hi rend="italics">Manutius</hi>: vocum <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> concursio, quam
magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
</p><p><milestone n="45" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="152" subtype="section"><p><reg>sed</reg> Graeci viderint; nobis ne si<note>ne si <hi rend="italics">L</hi>: nisi <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> cupiamus. quidem distrahere
voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae
horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui,
ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
<quote rend="blockquote">vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam</quote>
et ibidem:
<quote rend="blockquote">quam numquam vobis Grai atque barbari.</quote>

                  <pb n="p.2048"/>

                  <reg>at</reg> Ennius saepe<note>saepe <hi rend="italics">A</hi>: semel <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
                  <quote rend="blockquote">Scipio invicte,</quote>
et semel quidem nos<note>et semel quidem nos <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: et quidem nos <hi rend="italics">AL</hi>: et quidem nos semel <hi rend="italics">Bergk</hi>: atque item nos <hi rend="italics">Seyffert</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="153" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare
etiam solent. Sed quid ego vocalis? <reg>sine</reg> vocalibus saepe
brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis,
in vas'<note>in vas' <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: etuas <hi rend="italics">A</hi>: muas <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> argenteis, palmi'<note>palmi' <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: palmet <hi rend="italics">A</hi>: palma et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> crinibus, tecti' fractis. Quid vero
licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant,
quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, <del>et<note>et <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del>
duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium
nominaverunt, cum superiores appellati essent semper
Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus
causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus
est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis
et taxillis<note>taxillis <hi rend="italics">A</hi>: axillis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et paxillo<note>paxillo <hi rend="italics">A</hi>: pauxillo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis
evellit.
</p></div><div type="textpart" n="154" subtype="section"><p><reg>libenter</reg> etiam copulando verba iungebant,
ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria
verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle
pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et
exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non
olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non
dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius
concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem,
concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non
cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque
vobiscum<note>vobiscum et nobiscum <hi rend="italics">AL</hi>: <hi rend="italics">correxerunt Itali</hi>
                  </note>.
</p><p><milestone n="46" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="155" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas,
qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum
fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an

<pb n="p.2049"/>

dabat hanc consuetudo licentiam? <reg>itaque</reg> idem poeta qui
inusitatius contraxerat:
<quote rend="blockquote">patris mei meum factum pudet</quote>
pro meorum factorum, et
<quote rend="blockquote">texitur, exitium examen rapit</quote>
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum
cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti
volunt:
<quote rend="blockquote"><l>neque tuom<note>tuum <hi rend="italics">A</hi>: tu <hi rend="italics">L</hi>
                        </note> umquam in gremium extollas liberorum</l><l part="I">ex te genus,</l></quote>
et idem:
<quote rend="blockquote">namque Aesculapi liberorum.</quote>
                  <reg>at</reg> ille alter in Chryse non solum:
<quote rend="blockquote">cives, antiqui amici maiorum meum,</quote>
quod erat usitatum, sed durius etiam:
<quote rend="blockquote">consilium socii, augurium atque extum interpretes;</quote>
idemque pergit:
<quote rend="blockquote">postquam prodigium horriferum, portentum<note>portentum <hi rend="italics">vulg.</hi>: portentu <hi rend="italics">AL</hi>
                     </note> pavos;</quote>
quae non sane sunt in omnibus<note>omnibus <hi rend="italics">L</hi>: hominibus <hi rend="italics">A</hi>: omnibus nominibus <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: nominibus <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> neutris usitata. Nec enim
dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud
eundem:
<quote rend="blockquote">nihilne ad te de iudicio armum accidit?—</quote>
quam centuriam fabrum et procum,
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>