<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:161-165</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:161-165</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="161" subtype="section"><p><reg>quin</reg> etiam, quod iam
subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum,
quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in
optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita
non erat ea offensio in versibus quam nunc
fugiunt poetae novi. Sic<note>sic <hi rend="italics">A</hi>: ita <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> enim loquebamur<note>loquebamur <hi rend="italics">AL</hi>: loquebantur <hi rend="italics">ed. Rom.</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">qui est omnibu<note>omnibu <hi rend="italics">A</hi>: omnibus <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>' princeps</quote>
non omnibus<note>omnib. <hi rend="italics">A</hi> : omnium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> princeps, et:
<quote rend="blockquote">vita illa dignu<note>dignu <hi rend="italics">A</hi>: dignum <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>' locoque</quote>

                  <pb n="p.2053"/>

non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex
suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari
putamus?
</p></div><div type="textpart" n="162" subtype="section"><p><reg>haec</reg> dixi brevius quam si hac de re una<note>una postulata <hi rend="italics">A</hi> (<hi rend="italics">oculi errore ex</hi> postulari <hi rend="italics">natum</hi>), <hi rend="italics">unde</hi> una proposita <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: una posita <hi rend="italics">Stroebel</hi>
                  </note>
disputarem—est enim locus hic late patens de natura
usuque verborum—longius autem quam instituta ratio
postulabat.
</p><p><milestone n="49" unit="chapter"/><reg>sed</reg> quia rerum verborumque iudicium in prudentia<note>in prudentia <hi rend="italics">A</hi>: prudentiae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> est,
vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod
illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in
illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda
fuit nobis voluntas<note>voluntas <hi rend="italics">Bake</hi>: voluptas <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> aurium, quibus probari nitebamur<note>nitebamur <hi rend="italics">Stangl</hi>: videbamur <hi rend="italics">A</hi>: volebamus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
aut ars eius conciliandae reperienda.
</p></div><div type="textpart" n="163" subtype="section"><p><reg>duae</reg> sunt igitur res
quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero
mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus,
legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut
poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
<quote rend="blockquote">qua pontus Helles<note>Helles <hi rend="italics">A</hi>: hellus <hi rend="italics">L</hi> superat tmolum <hi rend="italics">L</hi>: superadmolum <hi rend="italics">A</hi>
                     </note>, †supera Tmolum ac Tauricos†<note>ac Tauricos <hi rend="italics">PM</hi>: ad Tauricos <hi rend="italics">FO</hi>: adauricos <hi rend="italics">A</hi>: qua ponte ab Helles superat Tmolum et Tauricos <hi rend="italics">Madvig</hi>
                     </note>:</quote>
locorum<note>locorum <hi rend="italics">AL</hi>: colchorum <hi rend="italics">O2, unde</hi> auricomus Colchorum &lt;aries&gt; <hi rend="italics">Ribbeck</hi>
                  </note> splendidis nominibus inluminatus est versus, sed
proximus inquinatus insuavissima littera:
<quote rend="blockquote">finis<note>finis <hi rend="italics">L</hi>: finitus <hi rend="italics">A</hi>
                     </note> frugifera et efferta<note>efferta <hi rend="italics">Lachmann ad Lucr.</hi> vi. 258: ferta <hi rend="italics">L</hi>: feria <hi rend="italics">A1</hi>
                     </note> arva Asiae<note>Asiae <hi rend="italics">A</hi>: Asia <hi rend="italics">L</hi>
                     </note> tenet.</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="164" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam
splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
<quote rend="blockquote">qua tempestate Helenam Paris<note>paris helenam <hi rend="italics">AL</hi>: <hi rend="italics">transp. Lachmann, cp. de Orat.</hi> iii. 219</note>
                  </quote>
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque
fugiamus:
<quote rend="blockquote">habeo istanc<note>istanc <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: ista <hi rend="italics">A</hi>: istan <hi rend="italics">L</hi>
                     </note> ego perterricrepam</quote>

                  <pb n="p.2054"/>

itemque<note>itemque <hi rend="italics">Ernesti</hi>: idemque <hi rend="italics">L</hi>: fidem ... <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">versutiloquas malitias.</quote>
                  <reg>nec</reg> solum componentur verba ratione, sed etiam finientur<note>componentur... finientur <hi rend="italics">L</hi>: componantur ... finiantur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>,
quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et<note>et <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
finiuntur<note>finiuntur <hi rend="italics">L</hi>: finiantur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> aut ipsa compositione et quasi<note>et quasi <hi rend="italics">AL</hi>: aut quasi <hi rend="italics">Schütz</hi> aut quodam genere <hi rend="italics">vulg.</hi>: ut quaedam genera <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> sua sponte, aut
quodam genere verborum, in<note>in <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> quibus ipsis concinnitas inest;
quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria
redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa
sunt, etiam si nihil est factum de industria.
</p></div><div type="textpart" n="165" subtype="section"><p><reg>in</reg>
huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem
accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana:
Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non
didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus,
hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia
sunt, ut, quia referuntur eo quo<note>eo quo <hi rend="italics">Stangl</hi>: ea quae <hi rend="italics">A</hi>: ad ea quae <hi rend="italics">L</hi>: ad ea ad quae <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: ad quae <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> debent referri, intellegamus
non quaesitum esse numerum, sed secutum.
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>