<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1:16-20</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1:16-20</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p><reg>num</reg> melius quam Plato? Necesse est 
tamen oratori quem quaerimus controversias explicare<note>explicare <hi rend="italics">Aldus</hi>: explicantem <hi rend="italics">GP</hi>: an explicantem ... genere uti
apto? <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note>
forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum,
ad permovendum. <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>qua</reg> re si quis erit qui se Thucydideo 
genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod<note>quod <hi rend="italics">Ernesti</hi>: quae <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> versatur in re civili et
forensi; sin<note>sin <hi rend="italics">Orelli</hi>:
si <hi rend="italics">GP</hi>: (et) qui <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram
sententiam. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>quin</reg> ipsum Isocratem, quem divinus auctor 
Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari
fecit ab Socrate quemque omnes docti summum<note>docti summurn <hi rend="italics">vulg.</hi>: doctissimum
<hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> oratorem
esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non
enim in acie versatur nec ferro<note>nec ferro <hi rend="italics">Hermann</hi>: et ferro <hi rend="italics">GP</hi>: et foro <hi rend="italics">codd. detft.</hi> sed quasi <hi rend="italics">vulg.</hi>: et quasi <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note>, sed quasi rudibus eius
eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima con-
feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines<note>Aeschines cum Demosthene
<hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note>,
tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius<note>ut ait Lucilius <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                  </note>, non spurcus homo,

<pb n="p.2089"/>

sed acer et doctus
<quote rend="blockquote"><l>cum Pacideiano<note>Pacideiano <hi rend="italics">Cratander</hi>: Pacidiano <hi rend="italics">GP</hi>
                        </note> hic componitur,—optimus longe</l><l part="I">post homines natos—.</l></quote>
               </p><p>Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Huic labori nostro duo genera reprehensionum<note>reprehensorum
<hi rend="italics">maluit Manutius</hi>
                  </note> oppo-
nuntur. Vnum hoc: 'Verum<note>verum <hi rend="italics">vulg.</hi>: verbum <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> melius Graeci.' A quo
quaeratur ecquid<note>ecquid <hi rend="italics">vulg.</hi>:
et quid <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> possint ipsi<note>ipsi <hi rend="italics">vulg.</hi>: illi <hi rend="italics">G</hi>
                  </note> melius Latine? Alterum:
'Quid istas potius legam quam Graecas ?' Idem
Andriam et Synephebos nec minus <del>Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec<note>Terentium ... nec <hi rend="italics">secl.
Jahn</hi>
                     </note>
                  </del> Andromacham aut 
Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt<del>; sed tamen
Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et
Sophoclem legunt<note>sed tamen... legunt <hi rend="italics">secl. Jahn </hi>(Ennium... legunt
<hi rend="italics">secl. Orelli</hi>)</note>
                  </del>. Quod igitur est eorum in orationibus
e Graeco<note>e Graeco <hi rend="italics">Lambinus</hi>: a greco <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?</p><p><milestone n="7" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue- 
rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex
Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM
CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES
RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A<note>qui a
<hi rend="italics">vulg.</hi>: quia <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> POPVLO DONARENTVR,
IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV<note>qui a senatu <hi rend="italics">Muretus</hi>: quia <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, IN SENATV, 
Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque<note>eosque
<hi rend="italics">vulg.</hi>: deosque <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> refecit
pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab
illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque
donatio fieret<note>fieret <hi rend="italics">vulg.</hi>: fuerit <hi rend="italics">G</hi>: fecerit ut <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> in theatro populo convocato, qui locus non
est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI 
VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM
ATHENIENSEM HABERET. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>hunc</reg> igitur Ctesiphontem in
iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset,

<pb n="p.2090"/>

ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in
theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene
meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a
formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet
enim et legum interpretationem satis acutam in utramque
partem et meritorum in rem publicam contentionem sane
gravem. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>