<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:76-80</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:76-80</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>concursio</reg> autem fortuitorum talis est, ut si interven- 
tum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum
non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in

<pb n="p.4022"/>

Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo;
quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius
etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testi-
monium. Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita
sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria.
Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem
industria. </p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>divina</reg> haec fere sunt testimonia: primum 
orationis — oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod
inest <del>in<note>in <hi rend="italics">A</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                     </note>
                  </del> his deorum oratio—; deinde rerum, in quibus
insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus
eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii volatus
avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et
ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam
per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa
significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad
fidem faciendam testimonia deorum. </p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>in</reg> homine virtutis 
opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos
virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere
videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina
praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam,
ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos
esse qualis se ipsi velint; nec solum eos censent esse talis
qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et
oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum
et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam
fidem.</p><p><milestone n="21" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><reg>expositis</reg> omnibus argumentandi locis illud primum
intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua<note>in qua <hi rend="italics">codd.</hi>: in quam <hi rend="italics">A vulg.</hi>
                  </note> non
aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in
omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui-
busdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera:
alterum infinitum definitul alterum. Definitum est quod
<foreign xml:lang="grc">ὑπόθεσιν</foreign> Graeci, nos causam; infinitum quod <foreign xml:lang="grc">θέσιν</foreign> illi

<pb n="p.4023"/>

appellant, nos propositum possumus nominare. </p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>causa</reg> certis
personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in
omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in
aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis.
Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio 
earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut
pluribus aut non numquam omnibus. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>