<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:91-95</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:91-95</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p>Tria sunt <del>igitur<note>igitur <hi rend="italics">om. O</hi>: enim <hi rend="italics">cedd.</hi>
                     </note>
                  </del> genera causarum: iudici deliberationis 
laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum
locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen.
Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber-
andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae
<del>rerum expetendarum<note>rerum expetendarum <hi rend="italics">secl.
Friedrich</hi>
                     </note>
                  </del>. Laudationis finis honestas, de qua
item est ante dictum. </p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><reg>sed</reg> definitae quaestiones a suis 
quaeque<note>quaeque <hi rend="italics">codd.</hi>: quoque <hi rend="italics">Of</hi>
                  </note> locis quasi propriis instruuntur<note>instruuntur <hi rend="italics">A</hi>:
instituuntur <hi rend="italics">codd. Aliquid excidisse docet Kayser</hi>
                  </note>, ... quae<note>quae om. <hi rend="italics">Of</hi>
                  </note> in accu-
sationem defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec
genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid
opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum,
aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque
aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva
altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis
vocetur. <milestone n="25" unit="chapter"/>
                  <reg>harum</reg> causarum propria argumenta ex eis sumpta 
locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata
sunt. </p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><reg>refutatio</reg> autem accusationis, in qua est depulsio 
criminis, quoniam Graece <foreign xml:lang="grc">στάσις</foreign> dicitur, appelletur Latine
status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum con-
gressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et lauda-
tionibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea
futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si<note>si <hi rend="italics">codd.</hi>: sed <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> aut
omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non
possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;
</p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><reg>aut</reg><note>at <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur 
deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status
aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus.
Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut
non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut
omnino non esse laudabile quod non recte, non iure
factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis

<pb n="p.4027"/>

impudenter Caesar contra Catonem meum. </p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quae ex
statu contentio efficitur, eam Graeci <foreign xml:lang="grc">κρινόμενον</foreign> vocant<note>vocant <hi rend="italics">codd.</hi>: appellant <hi rend="italics">A</hi>: <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                  </note>, mihi
placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR
vocari<note>vocari <hi rend="italics">codd.</hi>:
vocare <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note>. Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea
continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus 
sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in
controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera
ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re
alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae
disceptationes. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>