<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:96-100</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:96-100</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><reg>tum</reg> enim defenditur non id legem dicere 
quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum
scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi
possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut
quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum
legi lex contraria adfertur. Ista<note>ista <hi rend="italics">OA2mf</hi>: ita <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> sunt tria genera quae 
controversiam in omni scripto facere possint<note>possunt
<hi rend="italics">Ofe</hi>
                  </note>: ambiguum,
discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria. <milestone n="26" unit="chapter"/>
                  <reg>iam</reg>
hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto
aguntur, posse controversias easdem exsistere. Horum 
tractationes in aliis libris explicantur. </p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p><reg>nec</reg> solum perpetuae
actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur,
partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus<note>quibus <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                  </note> ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant,
efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad 
suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut
evidentes, ut credibiles, ut moderatae<note>moderatae <hi rend="italics">codd.</hi>: moratae
<hi rend="italics">edd. vett.</hi>
                  </note>, ut cum dignitate.
Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen
sunt propria narrandi. </p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p><reg>quae</reg> autem sequitur<note>consequitur <hi rend="italics">Af</hi>
                  </note> narrationem
fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuaden- 
dum loci maxime valeant dictum est in eis<note>his <hi rend="italics">codd.</hi>: is <hi rend="italics">Af</hi>
                  </note> in quibus de

<pb n="p.4028"/>

omni ratione dicendi. Peroratio autem et<note>et <hi rend="italics">om. AO</hi>
                  </note> alia quaedam
habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet
esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita
adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet
oratio. </p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>huic</reg> generi, in quo et misericordia et iracundia<note>et iracundia <hi rend="italics">sel. Friedrich</hi>
                  </note> 
et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis <del>in<note>in <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                     </note>
                  </del> libris, quos poteris
mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle
senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae.
</p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>nam</reg> ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni 
ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata
erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores
solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis
receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi
causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad
id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam
voluimus non debita accedere.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>