<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat1:4</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat1:4</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><head>Liber Quartus</head><milestone unit="chapter" n="1"/><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><cit><bibl>Non. 500M</bibl><quote>Atque ipsa mens ea, 
quae futura videt, praeterita meminit. 
</quote></cit></p><p><cit><bibl>Lactant. Div. Inst. 5.11.2</bibl><quote>Etenim, si nemo est <pb n="p.354"/> 
quin emori malit quam converti in aliquam figuram 
bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto 
est miserius in hominis figura animo esse efferato! 
Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est 
animus corpore. 
</quote></cit></p><p><cit><bibl>August. c. Iul. 5.12.59</bibl><quote>se non putare idem esse 
arietis et P. Africani bonum. 
</quote></cit></p><p><cit><bibl>Non. 234M</bibl><quote>eademque obiectu suo 
umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum 
aptam, tum ad laborum quietem. 
</quote></cit></p><p><cit><bibl>Non. 343M</bibl><quote>Cumque autumno 
terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad 
†concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit. 
</quote></cit></p><p><cit><bibl>Non. 159M</bibl><quote>cum adhibent in 
pecuda pastores. </quote></cit></p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="2"/><gap reason="omitted"/> gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia 
sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc 
utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem 
quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum. 
</p><milestone unit="chapter" n="3"/></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id 
hominibus effici ex re publica debet partim institutis, 
alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, 
de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua 
una Polybius noster hospes nostrorum institutorum 
neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam 
legibus aut publice expositam aut unam omnium esse 
voluerunt. Nam <gap reason="omitted"/>
                  </p><milestone unit="section" n="3(fr1)"/><p><cit><bibl>Serv. A. 5.546</bibl><quote>ad militiam euntibus 
dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur. <pb n="p.355"/> 
                        </quote></cit></p><milestone unit="section" n="3(fr2)"/><p><cit><bibl>Non. 20M</bibl><quote>non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt. 
</quote></cit></p><milestone unit="section" n="3(fr3)"/><p><cit><bibl>Serv. A. 10.325</bibl><quote>opprobrio fuisse adulescentibus, si 
amatores non haberent. 

</quote></cit></p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="4"/><gap reason="omitted"/> nudari puberem. Ita sunt alte repetita 
quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis 
vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam 
levis epheborum illa militia! quam contrectationes et 
amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam 
permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii 
ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum 
praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod 
excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt 
palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego, 
Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis, 
cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone 
luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum <gap reason="omitted"/> 
                  </p><pb n="p.356"/><milestone unit="chapter" n="5"/></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><cit><bibl>Non. 362M</bibl><quote>et noster Plato 
magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet 
esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem 
ullam queat dicere. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 308M</bibl><quote>Ego vero eodem, 
quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum 
unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit. 
</quote></cit><milestone unit="chapter" n="6"/></p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><cit><bibl>Non. 24M</bibl><quote>Censoris iudicium 
nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut 
omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, 
animadversio illa ignominia dicta est. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 423M</bibl><quote>Horum †in severitatem 
dicitur inhorruisse primum civitas. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 499M</bibl><quote>Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari 
solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 5M</bibl><quote>Ita magnam habet 
vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 306M</bibl><quote>Atque etiam si 
qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 23M</bibl><quote>Itaque a petendo 
petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas 
nominata est. 
</quote></cit><milestone unit="chapter" n="7"/></p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><cit><bibl>Non. 24M</bibl><quote>Nolo enim eundem 
populum imperatorem et portitorem esse terrarum. 
Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam. 


Fides enim nomen ipsum mihi 
videtur habere, cum fit, quod dicitur. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 194M</bibl><quote>In cive excelso atque <pb n="p.357"/> 
homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem 
†meam esse levitatis. 
</quote></cit><milestone unit="chapter" n="8"/></p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><cit><bibl>Non. 430Msq.</bibl><quote>Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur<gap reason="omitted"/> . Iurgare igitur 
lex putat inter se vicinos, non litigare. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 174M</bibl><quote>eosdem terminos 
hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 293M</bibl><quote>quod insepultos 
reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis 
excipere non potuissent, innocentes necaverint. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 519M</bibl><quote>nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum. 
</quote></cit><cit><bibl>Prisc. GL 3.76K</bibl><quote>Non enim facile valenti 
populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 469M</bibl><quote>Cui quidem utinam 
vere fideliter †abundiente auguraverim. 
</quote></cit><milestone unit="chapter" n="9"/></p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><cit><bibl>August. C.D. 2.14ext.</bibl><quote>Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis 
magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt 
metus, quas inflammant cupiditates! <pb n="p.358"/> 
                        </quote></cit><pb n="p.359"/><milestone unit="chapter" n="10"/></p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><cit><bibl>August. C.D. 2.13</bibl><quote>Cum artem 
ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus 
id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt. 
</quote></cit></p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><cit><bibl>August. C.D. 2.9</bibl><quote>Numquam comoediae, nisi consuetudo 
vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. 
<gap reason="omitted"/> quem illa non adtigit vel potius quem 
non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines 
inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius 
modi cives a censore melius est quam a poeta notari; 
sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari 
versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam 
si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio 
et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male 
dicere<gap reason="omitted"/>
                        </quote></cit></p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><cit><bibl/><quote>Nostrae contra duo 
decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, 
in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis 
occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam 
faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim 
magistratuum, disceptationibus legitimis propositam 
vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec 
probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et 
iudicio defendere. 
<gap reason="omitted"/> veteribus displicuisse 
Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari. 
</quote></cit></p><milestone unit="chapter" n="11"/></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><cit><bibl>August. C.D. 2.11</bibl><quote><p>Aeschines Atheniensis, vir 
eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, 
rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum 
item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. <pb n="p.360"/>

                              <pb n="p.361"/>
                           </p></quote></cit></p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>