<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat1:6</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat1:6</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang=""><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><head>Liber Sextus</head><milestone unit="chapter" n="1"/><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><cit><bibl>Non. 42M</bibl><quote>Totam igitur expectas
prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen
hoc nacta est ex providendo.</quote></cit><cit><bibl>Non. 256M</bibl><quote>Quam ob rem se 
comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, 
quae statum civitatis permovent, semper armatus. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 25M, Serv. A. 1.149</bibl><quote>Eaque dissensio civium, quod 
seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 519M</bibl><quote>Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto. 
</quote></cit><pb n="p.367"/><cit><bibl>Non. 424M</bibl><quote>Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt 
atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo 
modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos 
inlecebris suis incenderunt. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 492M</bibl><quote>qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam 
ferociam. 
</quote></cit></p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="2"/><cit><bibl>Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M</bibl><quote>Quod 
quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae 
essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam 
Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 409M</bibl><quote>Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis 
suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 501M</bibl><quote>ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum 
cum palliis conchylio tinctis descenderent. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 517M</bibl><quote>in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 512M,Prisc. GL 3.70K</bibl><quote>Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt. 
</quote></cit><cit><bibl>Non. 398M</bibl><quote>Oratio Laelii, quam 
omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is 
scribit, capudines. 
</quote></cit><milestone unit="chapter" n="3"/></p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><cit><bibl>Eulog. somn. Scip. 401Or.</bibl><quote><gap reason="omitted"/> qui 
rogo impositus revixisset multaque de inferis 
secreta narrasset <gap reason="omitted"/> 
haec, quae 
de animae immortalitate dicerentur caeloque, <hi rend="italic">non</hi> 
                           <pb n="p.368"/> 
somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas. 
</quote></cit><milestone unit="chapter" n="4"/></p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><cit><bibl>August. C.D. 22.28</bibl><quote>ut eum lusisse 
potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere 
voluisse. 
</quote></cit><pb n="p.369"/><pb n="p.370"/><milestone unit="chapter" n="8"/></p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><cit><bibl>Macr. Sat. 1.4.2sq.</bibl><quote>Sed 
quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen 
illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec 
triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae 
tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus <gap reason="omitted"/> 
                        </quote></cit></p><milestone unit="chapter" n="9"/></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>OMNIUM</p><milestone unit="chapter2" n="1"/><p>Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad 
quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil 
mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem 
regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. 

Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit 
aliquantoque post suspexit ad caelum et: Grates, inquit, tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, 
quod, ante quam ex hac vita migro, conspicio in meo 
regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego 
nomine ipso recreor; itaque numquam ex animo meo 
discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria. 
Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re <pb n="p.371"/> 
publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies. 
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="10"/>Post autem apparatu regio accepti sermonem in 
multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de 
Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, 
sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam 
noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. Hic mihi (credo equidem ex hoc, quod 
eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de 
Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime 
vigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex 
ipso erat notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, 
sed ille: Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, 
et, quae dicam, trade memoriae. 
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><milestone unit="chapter2" n="2"/><milestone unit="chapter" n="11"/>Videsne illam urbem, quae parere populo Romano 
coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et 
pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad 
quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc 
hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi 
per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum 
egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, 
Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus, 
offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei. 
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="12"/>Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen 
animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas 
tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus 
alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in <pb n="p.372"/> 
tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te 
omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris 
unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset 
Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter 
arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno 
excitetis, et parumper audite cetera. 
</p><milestone unit="chapter2" n="3"/><milestone unit="chapter" n="13"/></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>
Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem 
publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; 
nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam 
concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates 
appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur. 
</p><milestone unit="chapter" n="14"/></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>
Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu 
quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne 
ipse et Paulus pater et alii, quos nos extinctos arbitraremur. Immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra 
vero, quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad 
te venientem Paulum patrem? Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus 
atque osculans flere prohibebat. 
</p><milestone unit="chapter" n="15"/></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>
Atque ego ut primum fletu represso loqui posse 
coepi, Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, 
quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid 
moror in terris? quin huc ad vos venire propero? 
Non est ita, inquit ille. Nisi enim deus is, cuius hoc 
templum est omne, quod conspicis, istis te corporis 
custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. 
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur 
illum globum, quem in hoc templo medium vides, 
quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis 
sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, <pb n="p.373"/> 
quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, 
circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. 
Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo 
ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, 
ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini. <milestone unit="chapter" n="16"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, 
qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum 
magna in parentibus et propinquis, tum in patria 
maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc 
coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati 
illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is 
splendidissimo candore inter flammas circus elucens) 
quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis; ex quo omnia mihi contemplanti praeclara 
cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, 
citima <add>a</add> terris luce lucebat aliena. Stellarum autem 
globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa 
terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, 
quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret. 
</p><milestone unit="chapter2" n="4"/><milestone unit="chapter" n="17"/></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>
Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit? Nonne 
aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum 
unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni; cui subiecti sunt septem, qui 
versantur retro contrario motu atque caelum; ex 
quibus unum globum possidet illa, quam in terris 
Saturniam nominant. Deinde est hominum generi 
prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; 
tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, <pb n="p.374"/> 
dux et princeps et moderator luminum reliquorum, 
mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut 
cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites 
consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in 
infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur. 
Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum 
praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae 
est media et nona, tellus, neque movetur et infima 
est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera. 
</p><milestone unit="chapter2" n="5"/><milestone unit="chapter" n="18"/></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>
Quae cum intuerer stupens, ut me recepi, Quid? 
hic, inquam, quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui 
intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata 
parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio 
tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema 
ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. 
Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, 
cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus; nam terra nona inmobilis manens una sede 
semper haeret complexa medium mundi locum. Illi 
autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, 
septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi 
reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus 
ingeniis in vita humana divina studia coluerunt. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Hoc 
sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est 
ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, 
quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis 
montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter 
magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero 
tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, <pb n="p.375"/> 

sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis 
acies vestra sensusque vincitur. Haec ego admirans 
referebam tamen oculos ad terram identidem. 
</p><milestone unit="chapter2" n="6"/><milestone unit="chapter" n="19"/></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>
Tum Africanus: Sentio, inquit, te sedem etiam 
nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi 
parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam 
consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris 
et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi 
habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque, qui 
incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut 
nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed 
partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus expectare gloriam certe 
nullam potestis. 
</p><milestone unit="chapter" n="20"/></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime 
inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque 
parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem 
illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt 
habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, 
adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat. Omnis 
enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, 
lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa 
illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine 

quam sit parvus, vides. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Ex his ipsis cultis notisque 
terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel 
Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel 
illum Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut 
obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus 
tuum nomen audiet? quibus amputatis cernis profecto 
quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit. Ipsi 
autem, qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu? <pb n="p.376"/> 
                  </p><milestone unit="chapter2" n="7"/><milestone unit="chapter" n="21"/></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore 
certo necesse est, non modo <del>non</del> aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid autem 
interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore 
de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante nati sunt? 
<milestone unit="chapter" n="22"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>
qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri, praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen 
nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi 
possit. Homines enim populariter annum tantum modo 
solis, id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem 
ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra 
redierint eandemque totius caeli discriptionem longis 
intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus 
appellari potest; in quo vix dicere audeo quam multa 
hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere 
sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab 
eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, 
tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis 
expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum 
vicesimam partem scito esse conversam. 
</p><milestone unit="chapter" n="23"/></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, 
in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, 
quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur 
alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam 
domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris 
nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum; suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad 
verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, 
sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam 
de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et 
oblivione posteritatis extinguitur. <pb n="p.377"/> 
                  </p><milestone unit="chapter2" n="8"/><milestone unit="chapter" n="24"/></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, 
siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli 
aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus 
patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen 
tanto praemio exposito enitar multo vigilantius. Et 
ille: Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma 
ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non 
ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te 
igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui 
sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et 
moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, 
quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, 
sic fragile corpus animus sempiternus movet. 
</p><milestone unit="chapter" n="25"/></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>
Nam quod semper movetur, aeternum est; quod 
autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur 
aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur, quod sese movet, 
quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri 
quidem desinit; quin etiam ceteris, quae moventur, 
hic fons, hoc principium est movendi. Principii autem 
nulla est origo; nam ex principio oriuntur omnia, 
ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim 
esset id principium, quod gigneretur aliunde; quodsi 
numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam 
principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur 
nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio 
oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, 
quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest 
nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura 
et consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, 
qua a primo inpulsa moveatur. 
</p><milestone unit="chapter2" n="9"/><milestone unit="chapter" n="26"/></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>
Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se 
ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse 
tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu 
agitatur externo; quod autem est animal, id motu <pb n="p.378"/> 
cietur interiore et suo; nam haec est propria natura 
animi atque vis; quae si est una ex omnibus, quae 
sese moveat, neque nata certe est et aeterna est. 
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>
Hanc tu exerce optimis in rebus! sunt autem optimae 
curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus 
animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra 
erunt, contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt inpulsuque libidinum voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus 
elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in 
locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur. Ille 
discessit; ego somno solutus sum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>