<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:106-110</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:106-110</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p>'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic<note><hi rend="italics">cf. p. 38, 12</hi></note> enim quaerebas. quid<note>quid <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB<hi rend="sup">1</hi> quod B<hi rend="sup">2</hi> quasi A<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> meminisse visa
nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus,<note>polienus N -nius AB<hi rend="sup">2</hi> polsaemus <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> qui
magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam
Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse
credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet
ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit

<pb n="p.80"/>

habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron<note>seiron A<hi rend="sup">2</hi>NB (<hi rend="italics">om.</hi>A<hi rend="sup">1</hi>) Siron <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> Epicuri
dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia.<note>meminit ... omnia (3) <hi rend="italics">om.</hi> A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> hoc per
me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod
minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare<note>fateare <hi rend="italics">Dav.</hi> facere <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>N (esse <hi rend="italics">om.</hi> N) -rem B<hi rend="sup">1</hi> facile A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.
</p></div><div type="textpart" n="107" subtype="section"><p>'Quid<note><hi rend="italics">cf. p. 38, 16 ss.</hi></note> fiet artibus?' Quibus?<note>quibus <hi rend="italics">om.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>B</note> iisne quae<note>his ne quae N iis neque B iis que A<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note>
ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia,
an iis<note>an his N audis A<hi rend="sup">1</hi> aut iss A<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> quae tantum id quod videtur secuntur nec
habent<note>habet A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> (<hi rend="italics">om.</hi> N)</note> istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?</p><p>Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam
istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut
quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem
iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam<note>quam A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> quem A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> quod N</note>
omnes praeter eum Stoici certissimam<note>certissimum A<hi rend="sup">1</hi>NB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> putant, vera
esse <add>responsa</add> haruspicum<note><hi rend="italics">add. pl.</hi> (<hi rend="italics">post</hi> har. <hi rend="italics">Ern.</hi>)</note> auspicia oracula somnia
vaticinationes, seque ab adsensu sustineat — quod
is potest facere vel<note>vel <hi rend="italics">Goer.</hi> ut <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> de iis rebus quas illi a quibus
ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod
positum<note>posito A<hi rend="sup"><hi rend="italics">p</hi></hi>B<hi rend="sup">1</hi> (<hi rend="italics">om. post</hi> quo N)</note> vel inprobare vel adprobare possit, dubitare<note>dubitare <hi rend="italics">dav.</hi> -ri ANB</note>
non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles,
ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri
similitudinem non inpeditam sequi.
</p></div><div type="textpart" n="108" subtype="section"><p>Alterum est
quod negatis<note>negantis A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> actionem ullius rei posse in eo esse
qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim

<pb n="p.81"/>

videri oportet,<note>oportere <hi rend="italics">Bai.</hi>
                  </note> in quo sit<note><w>sit</w> est <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> etiam adsensus (dicunt enim
Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem
omnia si visa tollantur. <milestone unit="chapter" n="34"/>hac de re in utramque partem
5et dicta sunt<note>sint A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> et scripta multa †vide superiore†,<note>superiora A<hi rend="sup">2</hi>NB<hi rend="sup">2</hi>; vide sup. <hi rend="italics">del. Dav.</hi>; multa, <add>et oratione quidem multo ut</add> vides uberiore <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> sed
brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam
actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus
adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita
scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum<note>credoque ... scribenti ut H. ... exanclatum <hi rend="italics">Non. p. 107</hi> (exanclare)</note> a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex
animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis
relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
</p></div><div type="textpart" n="109" subtype="section"><p>'Hoc' inquit 'ipsum
inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse
percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando
et<note>et <hi rend="italics">del. Ald.</hi>
                  </note> in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere
praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe
repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam<note><hi rend="italics">cf. p. 41, 16</hi></note> Antipatrum reprensum<note>responsum N<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod
ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum<note>ipsum <hi rend="italics">del.</hi> B<hi rend="sup">2</hi> ip A<hi rend="sup">c</hi> 
                     <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>; <hi rend="italics">cf. Non.</hi>
                  </note> contrarium;<note>quod ipse ... videtur ... contrarium <hi rend="italics">Non. p. 163</hi> (pingue)</note> non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, <add>si quicquam conprendi posse</add>
                  <note><hi rend="italics">add.</hi> N</note> dicatur.
illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem,
cum sapientis nullum decretum esse possit<note>posset <hi rend="italics">Ha.</hi>
                  </note> nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre-

<pb n="p.82"/>

tum qui sapientis esse <add>diceret</add>,<note><hi rend="italics">add. Pl.</hi></note> nihil posse percipi,
fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere
possit.
</p></div><div type="textpart" n="110" subtype="section"><p>sed ut illa<note>ille A</note> habet probabilia non<note>non <hi rend="italics">om.</hi> B</note> percepta, sic
hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam
quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non
metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex
eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si
de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus
exercitatus<add>que sit</add>,<note><hi rend="italics">add.</hi> N</note> nescire se dicat. in incertis enim
nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non
deerit sapienti nec quid<note>quod <hi rend="italics">utrobique Lb.</hi>
                  </note> faciat nec quid respondeat.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>