<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:111-115</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:111-115</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p>Ne<note><hi rend="italics">cf. p. 49, 2 ss.</hi></note> illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum,<note>mirum A<hi rend="sup">3</hi> uirum <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>FNB</note> in primis enim est nobilis),
qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum<note>sumeretur unum <hi rend="italics">bis</hi> 
                     <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> esse quaedam falsa
visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere
superius illud ea re esse<note>ea re aere <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>[<hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> a se A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> ea re a se <hi rend="italics">Rom.</hi>
                  </note> conoessum quod videretur
esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero<note>altero N aliter A alter B</note> quo
neget<note>negetur <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> visa a falsis vera differre — nihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus.
non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus.
sed probandi species est, percipiendi signum<note>percipie (<hi rend="italics">an</hi> -iem) disignum B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del> percipi. et id signum N</note> nullum
habemus.</p><milestone unit="chapter" n="35"/><p/></div><div type="textpart" n="112" subtype="section"><p>Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum
sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur
eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta<note>dum ecta <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> dumetae <hi rend="italics">an</hi> -ta A<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset,
qui id<note>qui id A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> quid A<hi rend="sup">1</hi> quia N qui B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> percipi posse diceret quod inpressum esset

<pb n="p.83"/>

e<note>e A<hi rend="sup">2</hi>NB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">2</hi></del> a M</note> vero, neque adhaerere<note>adhiberet <hi rend="italics">Ven.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> adderet <hi rend="italics">Ha.</hi>
                  </note> illam magnam accessionem
'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici
homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse
conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari,
non repugnarem, praesertim ne Carneade<note>carneadem A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quidem huic
loco valde repugnante. Nunc quid facere possum?
quaero enim quid sit quod conprendi possit.
</p></div><div type="textpart" n="113" subtype="section"><p>respondet
mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne<note>ne <hi rend="italics">Ald.</hi> nec ANB</note> Xenocrates
quidem aut Polemo, sed hi<note>hi <hi rend="italics">Pl.</hi> mihi A<hi rend="sup">1</hi>NB <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> minores,<note>minores A<hi rend="sup">2</hi> -rem NB minor est A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> tale verum quale
falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito<note>incognito A<hi rend="sup">2</hi> -tio <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB</note> nimirum<note>nimirum <hi rend="italics">Lb.</hi> nem- A<hi rend="sup">1</hi>NB nec m- A<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> adsentiar id est opinabor. hoc
mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos
negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet,
vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita
iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae
memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo
tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur
quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset
verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante
Zenonem magno opere defensum est;<note>est A<hi rend="sup">2</hi>NB <hi rend="italics">om.</hi> A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> ego tamen
utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed
ita plane probo.</p><milestone unit="chapter" n="36"/><p/></div><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p>Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas,
mores fingas, fines bonorum malorumque constituas,
officia describas,<note>discribas <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> quam vitam ingrediar definias, idem-

<pb n="p.84"/>

que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te
et artificium traditurum — perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas
si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias
si dixeris tuam; atqui<note>atqui NB<hi rend="sup">2</hi> adq- B<hi rend="sup">1</hi> atque A</note> ita dicas necesse est. Neque
vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.
</p></div><div type="textpart" n="115" subtype="section"><p>age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem
esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos
familiares, tam bonos tam inter se amantes viros:
Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi,
qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem
et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit.
'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera;
plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum
igitur nos inpudentes, qui labi nolumus,<note>uolumus A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> nolimus <hi rend="italics">dett. Ha.</hi>
                  </note> an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia?
'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.'
Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina.
hoc primum quale est,<note>est A<hi rend="sup">2</hi>B <hi rend="italics">om.</hi> N<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente
loquamur, de<note><hi rend="italics">cf. p.</hi> (<hi rend="italics">54, 24.</hi>) <hi rend="italics">59, 4. 79, 12</hi>
                  </note> quo ut saepe iam dixi omnis<note>omnes A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> haec quaestio est.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>