<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:137-141</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:137-141</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="137" subtype="section"><p>haec tibi
Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam
sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo
tantum quantum videbitur. <milestone unit="chapter" n="45"/>Legi apud Clitomachum,
cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et<note>et <hi rend="italics">del. Bai.</hi>
                  </note>
M. Marcello cos. praetor esset, eum<note>essetecum <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                     <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> qui cum avo tuo
Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat
ipsius historia scripta Graece, iocantem<note>iudicantem B</note> dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video,
quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; turn ille: 'huic Stoico non videris'.<note><hi rend="italics">an</hi> 'huic' (Stoico) 'non v.'</note> Aristoteles
aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non
dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs
et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut
supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.<note>plane ... dixi (dic <hi rend="italics">L</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> dictus <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">A</hi>) ... balbutiens <hi rend="italics">Non. p. 80</hi> (balbuttire)</note>
               </p></div><div type="textpart" n="138" subtype="section"><p>vos<note><hi rend="italics">cf. p. 94, 22</hi></note> autem
mihi verenti<note>verenti <hi rend="italics">Chr.</hi> ueremi B<hi rend="sup">1</hi> ueremni <hi rend="italics">an</hi> uerenini <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> ueremini A<hi rend="sup">2</hi>NB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> ne labar ad opinionem<note>opinationem <hi rend="italics">Bentl.</hi>
                  </note> et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus
tris<note>tris F<hi rend="sup">2</hi>N ty A tis B</note> solas esse sententias quae<note>quae F<hi rend="sup">2</hi> qua AB</note> defendi possint de finibus<note>finibus F<hi rend="sup">2</hi>M<hi rend="sup">2</hi> finitis AB fine <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> bonorum; circumcidit et amputat multitudinem.
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut
utrum<add>que</add>.<note><hi rend="italics">add.</hi> A<hi rend="sup">3</hi>N</note> nam qui summum bonum dicant id esse,
si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo-

<pb n="p.98"/>

luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere
eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent,
nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae
commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas
putet<note>putat B<hi rend="sup"><hi rend="italics">p</hi></hi>
                  </note> probabiliter posse defendi.
</p></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><p>Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc
probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo<note>labor eo <hi rend="italics">Gr.</hi> labore A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> -ro A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius
reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam
Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus
solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar —
cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam
Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur — sed si eum<note>si eum <hi rend="italics">Pl.</hi> sicut <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> si A<hi rend="sup">2</hi>NB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> ipsum
finem velim sequi, nonne ipsa severitas<note>veritas <hi rend="italics">dett. Ven.</hi>
                  </note> et gravitas<note>gravitas <hi rend="italics">Pl.</hi> grauis ANB<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">B</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note>
et recta ratio mihi obversetur: 'tune,<note>tune <hi rend="italics">Reid</hi> (tun' <hi rend="italics">Gul.</hi>) tum AB tu <hi rend="italics">Ven.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi>
                  </note> cum honestas in
voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'
	<milestone unit="chapter" n="46"/>
               </p></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><p>Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas
cum honestate; de quo Chrysippo sunt,<note>chrypsippo sunt A<hi rend="sup">1</hi> chrisippu sunt N<hi rend="sup">1</hi> chrysippusiuiit <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> chrysippo fuit A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> chrisippi sunt N<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> quantum ego
sentio, non **<note><add>pauca acute disputata estque inter illas</add><hi rend="italics">Pl.</hi></note> magna contentio. alteram si sequare,
multa ruunt et maxime<note>mame A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> communitas cum hominum
genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur,
ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir-

<pb n="p.99"/>

tutis. audi contra illos<note>illos <hi rend="italics">Epicureos</hi>
                  </note> qui nomen honestatis a se ne
intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit
in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc
regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui
aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur
habiturum.
</p></div><div type="textpart" n="141" subtype="section"><p>Nihil igitur me putatis,<note>putas <hi rend="italics">Goer.</hi>
                  </note> haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam
tu Luculle, nec me minus hominem quam <add>te</add>
                  <note><hi rend="italics">add.</hi> F<hi rend="sup">2</hi>N</note> putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis<note>asciscis N adscriscis A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">1</hi> adquiescis A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse<note>fuisse <hi rend="italics">om. dett. Ha.</hi> esse <hi rend="italics">Dur.</hi>
                  </note> vis
deque<note>dequeo A<hi rend="sup">1</hi> -quoeo NB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes,
ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim<note>cui sic ads. sim <add>ut</add> 
                     <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note>
non adsentiar saepe falso,<note>falso <hi rend="italics">dettl. Crat.</hi> -so <hi rend="italics">an</hi> -se A -s(a)e NB</note> quoniam vera a falsis nullo
visi<note>visi <hi rend="italics">Pl.</hi> insin A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>NB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista
dialecticae nulla sint.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>