<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:142-146</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:142-146</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="142" subtype="section"><p>Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae.
Aliud iudicium Protagorae est qui putet<note>putat B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> id cuique
verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum,
qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus
et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato
autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis<note>cogitationi B<hi rend="sup">1</hi> cognitionis A<hi rend="sup">1</hi>N</note> ipsius et mentis esse voluit.<note>uolunt A<hi rend="sup">1</hi>B</note>
               </p></div><div type="textpart" n="143" subtype="section"><p>num quid horum probat
noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim <del>et<note><hi rend="italics">om. Ven.</hi> aut N</note>
                  </del> Xenocraten sequitur, cuius libri
sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut
ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni-

<pb n="p.100"/>

hil politius; <milestone unit="chapter" n="47"/>a Chrysippo pedem nusquam.<note>nusquam <hi rend="italics">dett. Dav.</hi> numquam AB</note> Qui<note>auid <hi rend="italics">Ald.</hi>
                  </note> ergo
Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?)
aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In
hoc ipso quod in elementis<note>inclementis A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> dialectici docent, quo modo
iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio
est: aliter Diodoro,<note>dioro A<hi rend="sup">1</hi>B</note> aliter Philoni, Chrysippo aliter
placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis
rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes
dialecticorum<note>dialecti eorum A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> Antipater et Archidemus spinosissimi<note>spinosissimi <hi rend="italics">Herm.</hi> opinosissimi A<hi rend="sup">2</hi> -sisimi A<hi rend="sup">1</hi> -sissimihi b opiniosissimi N</note>
homines nonne multis in rebus dissentiunt?
</p></div><div type="textpart" n="144" subtype="section"><p>Quid me
igitur Luculle in invidiam<note>in invidiam A<hi rend="sup">2</hi>NB<hi rend="sup">2</hi> iniuideam A<hi rend="sup">1</hi> inuidiam B<hi rend="sup">p</hi> -deam B<hi rend="sup">c</hi>
                  </note> et tamquam<note><hi rend="italics">cf. p. 32, 32 ss. 57, 30</hi></note> in contionem
vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi
tabernas iubes? quo<note><hi rend="italics">cf. p. 43, 2</hi></note> enim spectat illud cum artificia
tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui
si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos
omnes qui in contione<note>contione <hi rend="italics">Rom.</hi> contentione A -tempt- B</note> stabunt exules servos insanos
esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad
multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire
quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.
</p></div><div type="textpart" n="145" subtype="section"><p>At scire
negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc
quidem Zeno gestu<note>gestum A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat
'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat,<note>contraxerat <hi rend="italics">dett. Vict.</hi> contexerat A constrinxerat N conxerat B</note>
'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat
pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat,
qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non

<pb n="p.101"/>

fuerat, <foreign xml:lang="grc">κατάλημψιν</foreign> imposuit; cum autem laevam manum admoverat<note>aduerat A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> et ilium pugnum arte vehementerque
conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem<note>cum potest <hi rend="italics"> A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens
sit aut<note>sapientes haut A<hi rend="sup">1</hi> -aut B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc
Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos
esse.

</p></div><div type="textpart" n="146" subtype="section"><p>num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen
nimis eleganter;<note>eliganter A<hi rend="sup">1</hi>B</note> illa<note>illa <hi rend="italics"> p. 100, 17 ss.</hi>
                  </note> subtilius. Sed quo modo tu si
conprendi<note><hi rend="italics"> cf. p. 43, 2 ss.</hi></note> nihil posset artificia concidere dicebas nec
mihi<note><hi rend="italics"> cf. p. 38, 16 ss.</hi></note> dabas id quod probabile esset satis magnam vim
habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine
scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut
Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset
tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim
habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis
quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos
quod nusquam<note>numquam A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> esset, quod autem satis esset ipsis
relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat
diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia
quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret,
quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse
vidisset, quaeque<note>quaeque N quaque AB</note> iurati iudices cognovissent ut ea non
aut esse <add>aut non esse</add>
                  <note><hi rend="italics"> add. Pl.</hi></note> facta sed ut videri pronuntiarentur.</p><milestone unit="chapter" n="48"/></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>