<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:91-95</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:91-95</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p>Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi
possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi
quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi,
et in qua re? in geometriane<note>geomeo metria A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> -tri V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quid sit verum aut falsum
dialecticus iudicabit an in litteris<note>lectis cus AV<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> dial- V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> an in musicis? at ea
non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid
ad ilium? quod sit<note>si A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> summum bonum quid habet ut
queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio
quae diiunctio<note>quae disiunctio B? quaid eiunctio B<hi rend="sup">1</hi> quaideconiunctio A<hi rend="sup">1</hi>V; quid coniunctione uerum V<hi rend="sup">2</hi> q. ad coniunctionem u. V<hi rend="sup">m</hi>
                  </note> vera sit, quid ambigue dictum sit, quid
sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et

<pb n="p.72"/>

horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem
pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras
res, quae sunt in philosophia multae atque magnae,
non est satis.
</p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p>Sed quoniam tantum in ea arte ponitis,
videte ne contra vos tota nata<note>nata <hi rend="italics">del. Ern.</hi>
                  </note> sit; quae primo
progressa<note>progressu A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum
paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod<note><hi rend="italics">cf. p. 51, 8</hi></note> tu modo dicebas esse vitiosum
	interrogandi genus. <milestone unit="chapter" n="29"/>quid ergo istius vitii num nostra
culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus,
nec hoc in acervo<note>acerbo A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> tritici solum, unde nomen est, sed
nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper
clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa
brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto
certum respondeamus non habemus.
</p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p>'At vitiosi sunt
soritae.' Frangite<note>frangite <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>V sa- <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> a- A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> igitur eos si potestis, ne molesti
sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet
enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa
tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad
multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur
<foreign xml:lang="grc">ἡσυχάζειν</foreign>
                  <note>esicaziin AV esycha- B</note>). 'Per me vel stertas licet'<note><hi rend="italics">quo usque pertineat Carneadis oratio dubium</hi></note> inquit Carneades
'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim
qui te ex somno excitet et eodem modo interroget:
'quo<note>quod AVB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> in numero conticuisti, si ad eum numerum unum
addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad
videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum
te paucorum neque primum multorum respondere
posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30
quo non possit accedere.
</p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p>'Nihil me laedit' inquit;
'ego enim<note><hi rend="italics">cf. testim.</hi></note> ut agitator<note>agitatur A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> callidus priusquam ad finem

<pb n="p.73"/>

veniam equos sustinebo, eoque<note><hi rend="italics">cf. Cic. Att. 13, 21, 3</hi> (<hi rend="italics">vide testimonia</hi>)</note> magis si locus is quo
ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.'
Si habes quod liqueat neque respondes,<note>respondes F<hi rend="sup">2</hi> -de AVB</note> superbe; si
non habes, ne tu quidem percipis.<note>percipis M<hi rend="sup">c</hi> persipis A<hi rend="sup">1</hi>VB perspicis A<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; <add>in</add>
                  <note><hi rend="italics">add. Bai.</hi></note>
inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut
taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te
captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine
dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis,
etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc
idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te
contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec
minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.
</p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p>Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae<note>Penelopae <hi rend="italics">Lb.</hi> -pe A<hi rend="sup">2</hi>VB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> telam<note>telam <hi rend="italics">dett. Rom.</hi> -a A<hi rend="sup">2</hi>VB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note>
retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea
vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant
<foreign xml:lang="grc">ἀξίωμα,</foreign> quod est quasi ecfatum<note>ecfatum <hi rend="italics">Hs.</hi> etf- A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> eff- A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>) aut verum esse aut
falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te
mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum<note>uere A<hi rend="sup">2</hi> (<hi rend="italics">ut Hier. epist. 69, 2</hi>) <add>et</add> A<hi rend="sup">3</hi> 
                     <add>an</add> 
                     <hi rend="italics">Ern.</hi> (<hi rend="italics">cf. Gell. 18, 2, 10 ARüstow Der Lügner <del>diss. Erlang. 1910</del> 89)</hi> 
                     <add>'et 'si te mentiri dicis idque mentiris,</add> 
                     <hi rend="italics">Pl.</hi>; verum dicis <hi rend="italics">del. Enr.</hi> (<hi rend="italics">cf. Hier. epist. 69, 2</hi>)</note>
dicis'? haec scilicet<note>scilicet A<hi rend="sup">3</hi>VB<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> inexplicabilia esse dicitis; quod
est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et
non percepta dicimus<note>dicitis A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> — sed hoc omitto, illud quaero:
	<milestone unit="chapter" n="30"/>si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium
invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint,
ubi est illa definitio, effatum<note>effatum <hi rend="italics">Rom.</hi> ect- <hi rend="italics">Ha.</hi> effectum AVB</note> esse id quod aut verum

<pb n="p.74"/>

aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas†<note>adiungam <add>alias, deinde concludam rationum summas, eodem in omnibus genere conclusionis; tamen alias vincam</add> ex iss sequendas esse alias inprobandas, <add>cum vos dicatis eas conclusiones omnes sequendas esse, in quibus id quod summae contrarium sit pugnet cum conexione sumptionum, eas autem inprobandas </add> quae sint in g. c. <hi rend="italics">Pl.; tantum</hi> alias, <add>alias</add> 
                     <hi rend="italics">Rom.</hi>
                  </note> quae sint in genere
contrario.
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>