<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:96-100</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:96-100</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p>Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, <add>lucet;
dicis autem nunc lucere et verum dicis;</add>
                  <note><hi rend="italics">add. Man.</hi> (nunc <hi rend="italics">add. Dav.</hi>)</note> lucet igitur'?
probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis
itaque in docendo eum primum concludendi modum
traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur
probabitis, aut ars ista nulla est. vide<note>vide <hi rend="italics">Man.</hi> uideo AVB</note> ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri<note><w>mentiris</w> -ri A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque
dicis; mentiris igitur'. qui potes<note>potest A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> hanc non probare,
cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec
Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid
enim faceret huic conclusioni 'si lucet, <add>lucet;</add>
                  <note><hi rend="italics">add.</hi> A<hi rend="sup">3</hi>V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> lucet
autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio
conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si
mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'?
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui
igitur magis illud? si ars si ratio si via<note><w>via</w> uita B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> si vis denique
conclusionis valet, eadem est in utroque.
</p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p>Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me
istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum
ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et
inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod
ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non
vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita

<pb n="p.75"/>

disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' <add>non</add>
                  <note><hi rend="italics">add.</hi> B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> modo
verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit
cautus<note>catus <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> is quem isti tardum<note>bardum <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> putant: 'si enim' inquit
'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit
cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla
autem est in natura rerum talis<note>fatalis <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> necessitas') — cum
hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et
Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat<note>aiat <hi rend="italics">Ven.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> ait A<hi rend="sup">2</hi>VB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del> agit F<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> alterum neget) — si talis disiunctio<note>diiunctio B</note> falsa
potest esse, nulla vera est.
</p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p>mecum vero quid habent
litium, qui ipsorum disciplinam<note>discipuli nam B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">p</hi></del>
                  </note> sequor? cum aliquid
huius modi inciderat, sic ludere<note>cludere VB<hi rend="sup">2</hi> -ret B<hi rend="sup">1</hi> eludere <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> Carneades solebat:
'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam<note>minimam B<hi rend="sup">1</hi>, <hi rend="italics">idem an</hi> -ma <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> Diogenes<note>diogeni AVB<hi rend="sup">1</hi> Diogenes mihi <hi rend="italics">Ha.</hi>
                  </note>
,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica<note>dialecticam AVB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> didicerat, haec
autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas
vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo
iudicem 'si lucet, <add>lucet</add>'<note><hi rend="italics">add.</hi> V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> verum esse ob eam causam
quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit
verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem
modo esse<note><w>esse</w> ex se <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> conexum: aut igitur hoc ut<note>ut <hi rend="italics">Pl.</hi> ne A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi> et B<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">2</hi></del>
                  </note> illud, aut nisi
hoc ne illud quidem iudicabo.</p><milestone unit="chapter" n="31"/><p>Sed<note><hi rend="italics">ss. cf. Cic. nat. deor. 1, 12</hi></note> ut omnes istos aculeos et toturn tortuosum
genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea<note>Antiochea (-ia) <hi rend="italics">dett. Dav.</hi> -che AVB -chi F<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> ista conruent universa. nec vero quicquam
ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade
fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus

<pb n="p.76"/>

ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis
adsensionibus, haec autem quae iam dicam <del>quae<note><hi rend="italics">del.</hi> V<hi rend="sup">2</hi>
                     </note>
                  </del> sunt
sumpta de primo.
</p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p>Duo placet esseCarneadi genera
visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae
percipi possint <add>alia quae non possint,</add> in altero
autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia.<note><hi rend="italics">lacunosa</hi> V<hi rend="sup">1</hi>V, <hi rend="italics">suppleta ab</hi> A<hi rend="sup">2</hi>A<hi rend="sup">3</hi> 
                     <hi rend="italics">et</hi> V<hi rend="sup">2</hi>, <hi rend="italics">ut haec</hi> esse quae ... non probabilia <hi rend="italics">in</hi> A, alia uisa (4) ... alia non <hi rend="italics">in</hi> V <hi rend="italics">correctorum tantum fide stent</hi>; alia quae non possint (<hi rend="italics">sic</hi> V<hi rend="sup">2</hi>, a. q. percipi n. p. A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>) <hi rend="italics">om. etiam</hi> B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note>
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem
dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra
posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale
visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut
autem probatio multa. Etenim contra naturam esset,
<add>si</add> probabile nihil esset; sequitur<note><hi rend="italics">add.</hi> F<hi rend="sup">c</hi>; n. est pr. n. esse: et s. <hi rend="italics">Chr.</hi>
                  </note>
                  <note>sequetur <hi rend="italics">Ha.</hi> sequeretur <add>enim</add> 
                     <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> omnis vitae ea
quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque<note><hi rend="italics">cf. p. 43, 4</hi></note> et
sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud,
non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret<note>offerret A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quod
sit probabilitati illi contrarium, utetur<note>uteretur <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> eo sapiens, ac
sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque
qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa
sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.
</p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p>quid enim conscendens
navem sapiens num<note>num A<hi rend="sup">3</hi> non <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>VB</note> conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc
loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac<note>ac AVB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> tranquillitate, probabile
videatur<note><add>ei</add> vid. <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> se illuc venturum esse salvum. Huius modi
igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi
faciliorque<note><hi rend="italics">cf. p. 62, 9</hi></note> erit ut albam esse nivem probet quam

<pb n="p.77"/>

erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat,
sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa
concreta<note>concreta <hi rend="italics">Man.</hi> congregata AV<hi rend="sup">2</hi>V -tam V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> esset, albam ipsam esse ne videri quidem,
</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>